| COTTAE MAXIMO | |
| Quam legis unde tibi mittatur epistula, quaeris? | 3.5.1 |
| Hinc ubi caeruleis iungitur Hister aquis. | |
| Vt regio dicta est, succurrere debet et auctor, | |
| laesus ab ingenio Naso poeta suo. | |
| Qui tibi quam mallet praesens adferre salutem | 5 |
| mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis. | |
| Legimus, o iuuenis patrii non degener oris, | |
| dicta tibi pleno uerba diserta foro. | |
| Quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas | |
| lecta satis multas, pauca fuisse queror. | 10 |
| Plura sed haec feci relegendo saepe nec umquam | |
| non mihi quam primo grata fuere magis. | |
| Cumque nihil totiens lecta e dulcedine perdant, | |
| uiribus illa suis, non nouitate placent. | |
| Felices quibus haec ipso cognoscere in actu | 15 |
| et tam facundo contigit ore frui! | |
| Nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda, | |
| gratius ex ipso fonte bibuntur aquae. | |
| Et magis adducto pomum decerpere ramo | |
| quam de caelata sumere lance iuuat. | 20 |
| At nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset, | |
| quod legi tua uox exhibuisset opus, | |
| utque fui solitus, sedissem forsitan unus | |
| de centum iudex in tua uerba uiris, | |
| maior et inplesset praecordia nostra uoluptas, | 25 |
| cum traherer dictis adnueremque tuis. | |
| Quem quoniam fatum patria uobisque relictis | |
| inter inhumanos maluit esse Getas, | |
| quod licet, ut uidear tecum magis esse legendo, | |
| saepe, precor, studii pignora mitte tui | 30 |
| exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum, | |
| utere, quod nobis rectius ipse dares. | |
| Namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, uobis, | |
| ingenio nitor non periisse meo. | |
| Redde uicem, nec rara tui monimenta laboris | 35 |
| accipiant nostrae grata futura manus. | |
| Dic tamen, o iuuenis studiorum plene meorum, | |
| ecquid ab his ipsis admoneare mei. | |
| Ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis | |
| aut, quod saepe soles, exigis ut recitent, | 40 |
| quaeror, ut interdum tua mens, oblita quid absit, | |
| nescioquid certe sentit abesse sui, | |
| utque loqui multum de me praesente solebas, | |
| nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est? | |
| Ipse quidem Getico peream uiolatus ab arcu | 45 |
| —et sit periuri quam prope poena uides—, | |
| te nisi momentis uideo paene omnibus absens! | |
| Gratia quod menti quolibet ire licet. | |
| Hac ubi perueni nulli cernendus in Vrbem, | |
| saepe loquor tecum, saepe loquente fruor. | 50 |
| Tum mihi difficile est quam sit bene dicere quamque | |
| candida iudiciis illa sit hora meis. | |
| Tum me, si qua fides, caelesti sede receptum | |
| cum fortunatis suspicor esse deis. | |
| Rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo, | 55 |
| a Styge nec longe Pontica distat humus. | |
| Vnde ego si fato nitor prohibente reuerti, | |
| spem sine profectu, Maxime, tolle mihi. |