| AD AMICVM CELATO NOMINE | |
| Naso suo—posuit nomen quam paene!—sodali | 3.6.1 |
| mittit ab Euxinis hoc breue carmen aquis. | |
| At si cauta parum scripsisset dextra quis esses, | |
| forsitan officio parta querela foret. | |
| Cur tamen hoc aliis tutum credentibus unus | 5 |
| adpellent ne te carmina nostra rogas? | |
| Quanta sit in media clementia Caesaris ira, | |
| si nescis, ex me certior esse potes. | |
| Huic ego quam patior nil possem demere poenae, | |
| si iudex meriti cogerer esse mei. | 10 |
| Non uetat ille sui quemquam meminisse sodalis | |
| nec prohibet tibi me scribere teque mihi. | |
| Nec scelus admittas, si consoleris amicum | |
| mollibus et uerbis aspera fata leues. | |
| Cur, dum tuta times, facis ut reuerentia talis | 15 |
| fiat in Augustos inuidiosa deos? | |
| Fulminis adflatos interdum uiuere telis | |
| uidimus et refici non prohibente Ioue, | |
| nec, quia Neptunus nauem lacerarat Vlixis, | |
| Leucothee nanti ferre negauit opem. | 20 |
| Crede mihi, miseris caelestia numina parcunt | |
| nec semper laesos et sine fine premunt. | |
| Principe nec nostro deus est moderatior ullus: | |
| iustitia uires temperat ille suas; | |
| nuper eam Caesar facto de marmore templo, | 25 |
| iam pridem posuit mentis in aede suae. | |
| Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet | |
| qui poenam culpa non meruere pati. | |
| Obruerit cum tot saeuis deus aequoris undis, | |
| ex illis mergi pars quota digna fuit? | 30 |
| Cum pereant acie fortissima quaeque, uel ipso | |
| iudice delectus Martis iniquus erit. | |
| At si forte uelis in nos inquirere, nemo est | |
| qui se quod patitur commeruisse neget. | |
| Adde quod extinctos uel aqua uel Marte uel igni | 35 |
| nulla potest iterum restituisse dies. | |
| Restituit multos aut poenae parte leuauit | |
| Caesar et in multis me precor esse uelit. | |
| At tu, cum tali populus sub principe simus, | |
| adloquio profugi credis inesse metum? | 40 |
| Forsitan haec domino Busiride iure timeres | |
| aut solito clausos urere in aere uiros. | |
| Desine mitem animum uano infamare timore. | |
| Saeua quid in placidis saxa uereris aquis? | |
| Ipse ego, quod primo scripsi sine nomine uobis, | 45 |
| uix excusari posse mihi uideor. | |
| Sed pauor attonito rationis ademerat usum, | |
| cesserat omne nouis consiliumque malis, | |
| fortunamque meam metuens, non uindicis iram | |
| terrebar titulo nominis ipse mei. | 50 |
| Hactenus admonitus memori concede poetae | |
| ponat ut in chartis nomina cara suis. | |
| Turpe erit ambobus, longo mihi proximus usu | |
| si nulla libri parte legere mei. | |
| Ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit, | 55 |
| non ultra quam uis officiosus ero | |
| teque tegam qui sis, nisi cum permiseris ipse. | |
| Cogetur nemo munus habere meum. | |
| Tu modo, quem poteras uel aperte tutus amare, | |
| si res est anceps ista, latenter ama. | 60 |