| AD AMICOS | |
| Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti | 3.7.1 |
| iamque pudet uanas fine carere preces. | |
| Taedia consimili fieri de carmine uobis, | |
| quidque petam, cunctos edidicisse reor. | |
| Nostraque quid portet iam nostis epistula, quamuis | 5 |
| charta sit a vinclis non labefacta suis. | |
| Ergo mutetur scripti sententia nostri, | |
| ne totiens contra quam rapit amnis eam. | |
| Quod bene de uobis speraui, ignoscite, amici: | |
| talia peccandi iam mihi finis erit. | 10 |
| Nec grauis uxori dicar, quae scilicet in me | |
| quam proba tam timida est experiensque parum. | |
| Hoc quoque, Naso, feres, etenim peiora tulisti: | |
| iam tibi sentiri sarcina nulla potest. | |
| Ductus ab armento taurus detrectet aratrum | 15 |
| subtrahat et duro colla nouella iugo. | |
| Nos, quibus adsuerit fatum crudeliter uti, | |
| ad mala iam pridem non sumus ulla rudes. | |
| Venimus in Geticos fines: moriamur in illis, | |
| Parcaque ad extremum qua mea coepit eat! | 20 |
| Spem iuuat amplecti, quae non iuuat inrita semper, | |
| et, fieri cupias si qua, futura putes. | |
| Proximus huic gradus est bene desperare salutem | |
| seque semel uera scire perisse fide. | |
| Curando fieri quaedam maiora uidemus | 25 |
| uulnera, quae melius non tetigisse fuit. | |
| Mitius ille perit, subita qui mergitur unda, | |
| quam sua qui tumidis brachia iactat aquis. | |
| Cur ego concepi Scythicis me posse carere | |
| finibus et terra prosperiore frui? | 30 |
| Cur aliquid de me speraui lenius umquam? | |
| An fortuna mihi sic mea nota fuit? | |
| Torqueor en grauius repetitaque forma locorum | |
| exilium renouat triste recensque facit. | |
| Est tamen utilius studium cessasse meorum | 35 |
| quam, quas admorint, non ualuisse preces. | |
| Magna quidem res est, quam non audetis, amici, | |
| sed si quis peteret, qui dare uellet erat. | |
| Dummodo non nobis hoc Caesaris ira negarit, | |
| fortiter Euxinis inmoriemur aquis. | 40 |