| FABIO MAXIMO | |
| Quae tibi quaerebam memorem testantia curam | 3.8.1 |
| dona Tomitanus mittere posset ager. | |
| Dignus es argento, fuluo quoque dignior auro, | |
| sed te, cum donas, ista iuuare solent. | |
| Nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo: | 5 |
| hostis ab agricola uix sinit illa fodi. | |
| Purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus, | |
| sed non Sarmatico tingitur illa mari. | |
| Vellera dura ferunt pecudes et Palladis uti | |
| arte Tomitanae non didicere nurus. | 10 |
| Femina pro lana Cerealia munera frangit | |
| subpositoque grauem uertice portat aquam. | |
| Non hic pampineis amicitur uitibus ulmus, | |
| nulla premunt ramos pondere poma suos. | |
| Tristia deformes pariunt absinthia campi | 15 |
| terraque de fructu quam sit amara docet. | |
| Nil igitur tota Ponti regione Sinistri | |
| quod mea sedulitas mittere posset erat. | |
| Clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra: | |
| hoste, precor, fiant illa cruenta tuo. | 20 |
| Hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos, | |
| haec uiget in nostris, Maxime, Musa locis! | |
| Quae quamquam misisse pudet, quia parua uidentur, | |
| tu tamen haec, quaeso, consule missa boni! |