| BRVTO | |
| Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis, | 3.9.1 |
| carmina nescio quem carpere nostra refers, | |
| nil nisi me terra fruar ut propiore rogare | |
| et quam sim denso cinctus ab hoste loqui. | |
| O! quam de multis uitium reprehenditur unum! | 5 |
| Hoc peccat solum si mea Musa, bene est. | |
| Ipse ego librorum uideo delicta meorum, | |
| cum sua plus iusto carmina quisque probet. | |
| Auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim | |
| Thersiten facie dixerit esse bona. | 10 |
| Iudicium tamen hic nostrum non decipit error, | |
| nec quicquid genui protinus illud amo. | |
| Cur igitur, si me uideo delinquere, peccem | |
| et patiar scripto crimen inesse rogas? | |
| Non eadem ratio est sentire et demere morbos: | 15 |
| sensus inest cunctis, tollitur arte malum. | |
| Saepe aliquod uerbum cupiens mutare reliqui, | |
| iudicium uires destituuntque meum. | |
| Saepe piget—quid enim dubitem tibi uera fateri?— | |
| corrigere et longi ferre laboris onus. | 20 |
| Scribentem iuuat ipse labor minuitque laborem | |
| cumque suo crescens pectore feruet opus. | |
| Corrigere ut res est tanto minus ardua quanto | |
| magnus Aristarcho maior Homerus erat, | |
| sic animum lento curarum frigore laedit | 25 |
| et cupidi cursus frena retentat equi. | |
| Atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram | |
| ossaque pacata nostra tegantur humo, | |
| ut mihi conanti nonnumquam intendere curas | |
| fortunae species obstat acerba meae, | 30 |
| uixque mihi uideor faciam qui carmina sanus | |
| inque feris curem corrigere illa Getis. | |
| Nil tamen e scriptis magis excusabile nostris | |
| quam sensus cunctis paene quod unus inest. | |
| Laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis: | 35 |
| conueniens operi tempus utrumque suo est. | |
| Quid nisi de uitio scribam regionis amarae, | |
| utque loco moriar commodiore precer? | |
| Cum totiens eadem dicam, uix audior ulli | |
| uerbaque profectu dissimulata carent. | 40 |
| Et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus isdem | |
| unaque per plures uox mea temptat opem. | |
| An, ne bis sensum lector reperiret eundem, | |
| unus amicorum, Brute, rogandus eras? | |
| Non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti! | 45 |
| Vilior est operis fama salute mea. | |
| Denique materiam quam quis sibi finxerit ipse, | |
| arbitrio uariat multa poeta suo. | |
| Musa mea est index nimium quoque uera malorum | |
| atque incorrupti pondera testis habet. | 50 |
| Nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur | |
| littera, propositum curaque nostra fuit. | |
| Postmodo conlectas utcumque sine ordine iunxi: | |
| hoc opus electum ne mihi forte putes. | |
| Da ueniam scriptis, quorum non gloria nobis | 55 |
| causa, sed utilitas officiumque fuit. |