| LIBER QUARTVS | |
| SEX. POMPEIO | |
| Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo | 4.1.1 |
| debitor est uitae qui tibi, Sexte, suae. | |
| Qui seu non prohibes a me tua nomina poni, | |
| accedet meritis haec quoque summa tuis, | |
| siue trahis uultus, equidem peccasse fatebor, | 5 |
| delicti tamen est causa probanda mei. | |
| Non potuit mea mens quin esset grata teneri: | |
| sit precor officio non grauis ira pio. | |
| O, quotiens ego sum libris mihi uisus ab istis | |
| inpius, in nullo quod legerere loco! | 10 |
| O, quotiens, alii uellem cum scribere, nomen | |
| rettulit in ceras inscia dextra tuum! | |
| Ipse mihi placuit mendis in talibus error | |
| et uix inuita facta litura manu est. | |
| 'Viderit ad summam, dixi, licet ipse queratur! | 15 |
| a! pudet offensam non meruisse prius.' | |
| Da mihi, si quid ea est, hebetantem pectora Lethen, | |
| oblitus potero non tamen esse tui, | |
| idque sinas, oro, nec fastidita repellas | |
| uerba nec officio crimen inesse putes, | 20 |
| et leuis haec meritis referatur gratia tantis; | |
| si minus, inuito te quoque gratus ero. | |
| Numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus | |
| nec mihi munificas arca negauit opes. | |
| Nunc quoque nil subitis clementia territa fatis | 25 |
| auxilium uitae fertque feretque meae. | |
| Vnde, rogas forsan, fiducia tanta futuri | |
| sit mihi? Quod fecit, quisque tuetur opus. | |
| Vt Venus artificis labor est et gloria Coi, | |
| aequoreo madidas quae premit imbre comas, | 30 |
| arcis ut Actaeae uel eburna uel aerea custos | |
| bellica Phidiaca stat dea facta manu, | |
| uindicat ut Calamis laudem quos fecit equorum, | |
| ut similis uerae uacca Myronis opus, | |
| sic ego sum rerum non ultima, Sexte, tuarum | 35 |
| tutelaeque feror munus opusque tuae. |