| SEVERO | |
| Quod legis, o uates magnorum maxime regum, | 4.2.1 |
| uenit ab intonsis usque, Seuere, Getis, | |
| cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos, | |
| si modo permittis dicere uera, pudet. | |
| Orba tamen numeris cessauit epistula numquam | 5 |
| ire per alternas officiosa uices. | |
| Carmina sola tibi memorem testantia curam | |
| non data sunt: quid enim quae facis ipse darem? | |
| Quis mel Aristaeo, quis Baccho uina Falerna, | |
| Triptolemo fruges, poma det Alcinoo? | 10 |
| Fertile pectus habes interque Helicona colentes | |
| uberius nulli prouenit ista seges. | |
| Mittere ad hunc carmen frondes erat addere siluis. | |
| Haec mihi cunctandi causa, Seuere, fuit. | |
| Nec tamen ingenium nobis respondet ut ante, | 15 |
| sed siccum sterili uomere litus aro. | |
| Scilicet ut limus uenas excaecat in undis | |
| laesaque subpresso fonte resistit aqua, | |
| pectora sic mea sunt limo uitiata malorum | |
| et carmen uena pauperiore fluit. | 20 |
| Si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum, | |
| esset, crede mihi, factus et ille Getes. | |
| Da ueniam fasso, studiis quoque frena remisi | |
| ducitur et digitis littera rara meis. | |
| Inpetus ille sacer qui uatum pectora nutrit, | 25 |
| qui prius in nobis esse solebat, abest. | |
| Vix uenit ad partes, uix sumptae Musa tabellae | |
| inponit pigras paene coacta manus, | |
| paruaque, ne dicam scribendi nulla uoluptas | |
| est mihi nec numeris nectere uerba iuuat, | 30 |
| siue quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, | |
| principium nostri res sit ut ista mali, | |
| siue quod in tenebris numerosos ponere gestus | |
| quodque legas nulli scribere carmen idem est: | |
| excitat auditor studium laudataque uirtus | 35 |
| crescit et inmensum gloria calcar habet. | |
| Hic mea cui recitem nisi flauis scripta Corallis | |
| quasque alias gentes barbarus Hister habet? | |
| Sed quid solus agam quaque infelicia perdam | |
| otia materia subripiamque diem? | 40 |
| Nam quia nec uinum nec me tenet alea fallax | |
| per quae clam tacitum tempus abire solet | |
| nec me—quod cuperem, si per fera bella liceret— | |
| oblectat cultu terra nouata suo, | |
| quid nisi Pierides, solacia frigida, restant, | 45 |
| non bene de nobis quae meruere deae? | |
| At tu, cui bibitur felicius Aonius fons, | |
| utiliter studium quod tibi cedit ama | |
| sacraque Musarum merito cole, quodque legamus | |
| huc aliquod curae mitte recentis opus. | 50 |