| AD INGRATVM | |
| Conquerar an taceam? Ponam sine nomine crimen | 4.3.1 |
| an notum qui sis omnibus esse uelim? | |
| Nomine non utar, ne commendere querela, | |
| quaeraturque tibi carmine fama meo. | |
| Dum mea puppis erat ualida fundata carina, | 5 |
| qui mecum uelles currere primus eras. | |
| Nunc, quia contraxit uultum Fortuna, recedis, | |
| auxilio postquam scis opus esse tuo. | |
| Dissimulas etiam nec me uis nosse uideri | |
| quisque sit audito nomine Naso rogas. | 10 |
| Ille ego sum, quamquam non uis audire, uetusta | |
| paene puer puero iunctus amicitia, | |
| ille ego qui primus tua seria nosse solebam | |
| et tibi iucundis primus adesse iocis, | |
| ille ego conuictor densoque domesticus usu, | 15 |
| ille ego iudiciis unica Musa tuis, | |
| ille ego sum qui nunc an uiuam, perfide, nescis, | |
| cura tibi de quo quaerere nulla fuit. | |
| Siue fui numquam carus, simulasse fateris, | |
| seu non fingebas, inueniere leuis. | 20 |
| Aut age, dic aliquam quae te mutauerit iram. | |
| Nam nisi iusta tua est, iusta querela mea est. | |
| Quod te nunc crimen similem uetat esse priori? | |
| An crimen, coepi quod miser esse, uocas? | |
| Si mihi rebus opem nullam factisque ferebas, | 25 |
| uenisset uerbis charta notata tribus. | |
| Vix equidem credo, sed et insultare iacenti | |
| te mihi nec uerbis parcere fama refert. | |
| Quid facis, a! demens? Cur, si Fortuna recedat, | |
| naufragio lacrimas eripis ipse tuo? | 30 |
| Haec dea non stabili quam sit leuis orbe fatetur, | |
| quae summum dubio sub pede semper habet. | |
| Quolibet est folio, quauis incertior aura. | |
| Par illi leuitas, improbe, sola tua est. | |
| Omnia sunt hominum tenui pendentia filo | 35 |
| et subito casu quae ualuere ruunt. | |
| Diuitis audita est cui non opulentia Croesi? | |
| Nempe tamen uitam captus ab hoste tulit. | |
| Ille Syracosia modo formidatus in urbe | |
| uix humili duram reppulit arte famem. | 40 |
| Quid fuerat Magno maius? Tamen ille rogauit | |
| submissa fugiens uoce clientis opem, | |
| cuique uiro totus terrarum paruit orbis | |
| . . . . . . . . . . . . . . . | |
| Ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, | 45 |
| quo uictrix totiens consule Roma fuit, | |
| in caeno Marius iacuit cannaque palustri | |
| pertulit et tanto multa pudenda uiro. | |
| Ludit in humanis diuina potentia rebus | |
| et certam praesens uix feret hora fidem. | 50 |
| 'Litus ad Euxinum' si quis mihi diceret 'ibis | |
| et metues arcu ne feriare Getae', | |
| 'I, bibe' dixissem 'purgantes pectora sucos | |
| quicquid et in tota nascitur Anticyra.' | |
| Sum tamen haec passus nec, si mortalia possem, | 55 |
| et summi poteram tela cauere dei. | |
| Tu quoque fac timeas et quae tibi laeta uidentur, | |
| dum loqueris, fieri tristia posse puta. |