| SEX. POMPEIO | |
| Nulla dies adeo est australibus umida nimbis, | 4.4.1 |
| non intermissis ut fluat imber aquis; | |
| nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo | |
| mixta fere duris utilis herba rubis. | |
| Nil adeo fortuna grauis miserabile fecit | 5 |
| ut minuant nulla gaudia parte malum. | |
| Ecce domo patriaque carens oculisque meorum, | |
| naufragus in Getici litoris actus aquas, | |
| qua tamen inueni uultum diffundere causa | |
| possim fortunae nec meminisse meae. | 10 |
| Nam mihi cum fulua solus spatiarer harena, | |
| uisa est a tergo penna dedisse sonum. | |
| Respicio nec erat corpus quod cernere possem, | |
| uerba tamen sunt haec aure recepta mea: | |
| 'En ego laetarum uenio tibi nuntia rerum, | 15 |
| Fama per inmensas aere lapsa uias: | |
| consule Pompeio, quo non tibi carior alter, | |
| candidus et felix proximus annus erit!' | |
| Dixit et, ut laeto Pontum rumore repleuit, | |
| ad gentes alias hinc dea uertit iter, | 20 |
| at mihi dilapsis inter noua gaudia curis | |
| excidit asperitas huius iniqua loci. | |
| Ergo ubi, Iane biceps, longum reseraueris annum | |
| pulsus et a sacro mense December erit, | |
| purpura Pompeium summi uelabit honoris, | 25 |
| ne titulis quicquam debeat ille suis. | |
| Cernere iam uideor rumpi paene atria turba | |
| et populum laedi deficiente loco | |
| templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri | |
| et fieri faciles in tua uota deos, | 30 |
| colla boues niueos certae praebere securi, | |
| quos aluit campis herba Falisca suis, | |
| cumque deos omnes, tum quos inpensius aequos | |
| esse tibi cupias, cum Ioue Caesar erunt. | |
| Curia te excipiet patresque e more uocati | 35 |
| intendent aures ad tua uerba suas. | |
| Hos ubi facundo tua uox hilarauerit ore, | |
| utque solet, tulerit prospera uerba dies | |
| egeris et meritas superis cum Caesare grates | |
| —qui causam, facias cur ita saepe, dabit!—, | 40 |
| inde domum repetes toto comitante senatu | |
| officium populi uix capiente domo. | |
| Me miserum, turba quod non ego cernar in illa | |
| nec poterunt istis lumina nostra frui! | |
| Quod licet, absentem qua possum mente uidebo; | 45 |
| aspiciet uultus consulis illa sui. | |
| Di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum | |
| nomen et 'Heu!' dicas 'quid miser ille facit?' | |
| Haec tua pertulerit si quis mihi uerba, fatebor | |
| protinus exilium mollius esse meum. | 50 |