| SEX. POMPEIO | |
| Ite, leues elegi, doctas ad consulis aures | 4.5.1 |
| uerbaque honorato ferte legenda uiro. | |
| Longa uia est nec uos pedibus proceditis aequis | |
| tectaque brumali sub niue terra latet. | |
| Cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum | 5 |
| et maris Ionii transieritis aquas, | |
| luce minus decima dominam uenietis in Vrbem, | |
| ut festinatum non faciatis iter. | |
| Protinus inde domus uobis Pompeia petatur: | |
| non est Augusto iunctior ulla foro. | 10 |
| Si quis, ut in populo, qui sitis et unde requiret, | |
| nomina decepta quaelibet aure ferat. | |
| Vt sit enim tutum, sicut reor esse, fateri | |
| uera, minus certe ficta timoris habent. | |
| Copia nec uobis nullo prohibente uidendi | 15 |
| consulis, ut limen contigeritis, erit: | |
| aut reget ille suos dicendo iura Quirites, | |
| conspicuum signis cum premet altus ebur, | |
| aut populi reditus positam componet ad hastam | |
| et minui magnae non sinet urbis opes, | 20 |
| aut, ubi erunt patres in Iulia templa uocati, | |
| de tanto dignis consule rebus aget, | |
| aut feret Augusto solitam natoque salutem | |
| deque parum noto consulet officio | |
| tempus et his uacuum Caesar Germanicus omne | 25 |
| auferet: a magnis hunc colit ille deis. | |
| Cum tamen a turba rerum requieuerit harum, | |
| ad uos mansuetas porriget ille manus | |
| quidque parens ego uester agam fortasse requiret. | |
| Talia uos illi reddere uerba uolo: | 30 |
| 'Viuit adhuc uitamque tibi debere fatetur | |
| quam prius a miti Caesare munus habet. | |
| Te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre | |
| barbariae tutas exhibuisse uias. | |
| Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, | 35 |
| effectum cura pectoris esse tui. | |
| Addita praeterea uitae quoque multa tuendae | |
| munera, ne proprias attenuaret opes. | |
| Pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat | |
| se fore mancipii tempus in omne tui. | 40 |
| Nam prius umbrosa carituros arbore montes | |
| et freta ueliuolas non habitura rates | |
| fluminaque in fontes cursu reditura supino | |
| gratia quam meriti possit abire tui.' | |
| Haec ubi dixeritis, seruet sua dona rogate! | 45 |
| Sic fuerit uestrae causa peracta uiae. |