| BRVTO | |
| Quam legis, ex illis tibi uenit epistula, Brute, | 4.6.1 |
| Nasonem nolles in quibus esse locis, | |
| sed tu quod nolles, uoluit miserabile fatum. | |
| Ei mihi! plus illud quam tua uota ualet. | |
| In Scythia nobis quinquennis olympias acta est; | 5 |
| iam tempus lustri transit in alterius. | |
| Perstat enim Fortuna tenax uotisque malignum | |
| opponit nostris insidiosa pedem. | |
| Certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis, | |
| numen ad Augustum supplice uoce loqui. | 10 |
| Occidis ante preces causamque ego, Maxime, mortis— | |
| nec fuero tanti!—me reor esse tuae. | |
| Iam timeo nostram cuiquam mandare salutem; | |
| ipsum morte tua concidit auxilium. | |
| Coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae, | 15 |
| spem nostram terras deseruitque simul. | |
| Quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti | |
| uestra procul positus carmen in ora dedi. | |
| Quae prosit pietas utinam mihi sitque malorum | |
| iam modus et sacrae mitior ira domus! | 20 |
| Te quoque idem liquido possum iurare precari, | |
| o mihi non dubia cognite Brute nota. | |
| Nam cum praestiteris uerum mihi semper amorem, | |
| hic tamen aduerso tempore creuit amor, | |
| quique tuas pariter lacrimas nostrasque uideret | 25 |
| passuros poenam crederet esse duos. | |
| Lenem te miseris genuit natura nec ulli | |
| mitius ingenium quam tibi, Brute, dedit, | |
| ut, qui quid ualeas ignoret Marte forensi, | |
| posse tuo peragi uix putet ore reos. | 30 |
| Scilicet eiusdem est, quamuis pugnare uidentur, | |
| supplicibus facilem, sontibus esse trucem. | |
| Cum tibi suscepta est legis uindicta seuerae, | |
| uerba uelut tinctum singula uirus habent. | |
| Hostibus eueniat quam sis uiolentus in armis | 35 |
| sentire et linguae tela subire tuae | |
| quae tibi tam tenui cura limantur ut omnes | |
| istius ingenium corporis esse negent. | |
| At si quem laedi fortuna cernis iniqua, | |
| mollior est animo femina nulla tuo. | 40 |
| Hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum | |
| notitiam pars est infitiata mei. | |
| Inmemor illorum, uestri non inmemor umquam | |
| qui mala solliciti nostra leuatis ero. | |
| Et prius hic nimium nobis conterminus Hister | 45 |
| in caput Euxino de mare uertet iter, | |
| utque Thyesteae redeant si tempora mensae, | |
| Solis ad Eoas currus agetur aquas, | |
| quam quisquam uestrum qui me doluistis ademptum | |
| arguat ingratum non meminisse sui. | 50 |