| VESTALI | |
| Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas, | 4.7.1 |
| ut positis reddas iura sub axe locis, | |
| aspicis en praesens quali iaceamus in aruo, | |
| nec me testis eris falsa solere queri. | |
| Accedet uoci per te non inrita nostrae, | 5 |
| Alpinis iuuenis regibus orte, fides. | |
| Ipse uides certe glacie concrescere Pontum, | |
| ipse uides rigido stantia uina gelu; | |
| ipse uides onerata ferox ut ducat Iazyx | |
| per medias Histri plaustra bubulcus aquas. | 10 |
| Aspicis et mitti sub adunco toxica ferro | |
| et telum causas mortis habere duas. | |
| Atque utinam pars haec tantum spectata fuisset, | |
| non etiam proprio cognita Marte tibi! | |
| Tendisti ad primum per densa pericula pilum, | 15 |
| contigit ex merito qui tibi nuper honor. | |
| Sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens | |
| ipsa tamen uirtus ordine maior erit. | |
| Non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam | |
| puniceam Getico sanguine fecit aquam. | 20 |
| Non negat Aegisos, quae te subeunte recepta | |
| sensit in ingenio nil opis esse loci. | |
| Nam, dubium positu melius defensa manune, | |
| urbs erat in summo nubibus aequa iugo. | |
| Sithonio regi ferus interceperat illam | 25 |
| hostis et ereptas uictor habebat opes, | |
| donec fluminea deuecta Vitellius unda | |
| intulit exposito milite signa Getis. | |
| At tibi, progenies alti fortissima Donni, | |
| uenit in aduersos impetus ire uiros. | 30 |
| Nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis, | |
| fortia ne possint facta latere caues | |
| ingentique gradu contra ferrumque locumque | |
| saxaque brumali grandine plura subis. | |
| Nec te missa super iaculorum turba moratur | 35 |
| nec quae uipereo tela cruore madent. | |
| Spicula cum pictis haerent in casside pennis | |
| parsque fere scuti uulnere nulla uacat. | |
| Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus, | |
| sed minor est acri laudis amore dolor. | 40 |
| Talis apud Troiam Danais pro nauibus Aiax | |
| dicitur Hectoreas sustinuisse faces. | |
| Vt propius uentum est admotaque dextera dextrae | |
| resque fero potuit comminus ense geri, | |
| dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic | 45 |
| quotque neci dederis quosque quibusque modis. | |
| Ense tuo factos calcabas uictor aceruos | |
| inpositoque Getes sub pede multus erat. | |
| Pugnat ad exemplum primi minor ordine pili | |
| multaque fert miles uulnera, multa facit. | 50 |
| Sed tantum uirtus alios tua praeterit omnes | |
| ante citos quantum Pegasus ibat equos. | |
| Vincitur Aegisos testataque tempus in omne | |
| sunt tua, Vestalis, carmine facta meo. |