| SVILLIO | |
| Littera sera quidem, studiis exculte Suilli, | 4.8.1 |
| huc tua peruenit, sed mihi grata tamen, | |
| qua pia si possit superos lenire rogando | |
| gratia, laturum te mihi dicis opem. | |
| Vt iam nil praestes, animi sum factus amici | 5 |
| debitor et meritum uelle iuuare uoco. | |
| Inpetus iste tuus longum modo duret in aeuum, | |
| neue malis pietas sit tua lassa meis! | |
| Ius aliquod faciunt adfinia uincula nobis, | |
| quae semper maneant inlabefacta precor. | 10 |
| Nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est, | |
| et quae te generum, me uocat illa uirum. | |
| Ei mihi, si lectis uultum tu uersibus istis | |
| ducis et adfinem te pudet esse meum! | |
| At nihil hic dignum poteris reperire pudore | 15 |
| praeter Fortunam, quae mihi caeca fuit. | |
| Seu genus excutias, equites ab origine prima | |
| usque per innumeros inueniemur auos; | |
| siue uelis qui sint mores inquirere nostri, | |
| errorem misero detrahe, labe carent. | 20 |
| Tu modo si quid agi sperabis posse precando, | |
| quos colis exora supplice uoce deos. | |
| Di tibi sint Caesar iuuenis: tua numina placa! | |
| hac certe nulla est notior ara tibi. | |
| Non sinit illa sui uanas antistitis umquam | 25 |
| esse preces: nostris hinc pete rebus opem! | |
| Quamlibet exigua si nos ea iuuerit aura, | |
| obruta de mediis cumba resurget aquis. | |
| Tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis, | |
| et ualeant quantum numina testis ero. | 30 |
| Nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum | |
| marmore: carpsit opes illa ruina meas. | |
| Templa domus facient uobis urbesque beatae, | |
| Naso suis opibus, carmine gratus erit. | |
| Parua quidem fateor pro magnis munera reddi, | 35 |
| cum pro concessa uerba salute damus. | |
| Sed qui quam potuit dat maxima, gratus abunde est | |
| et finem pietas contigit illa suum. | |
| Nec quae de parua pauper dis libat acerra, | |
| tura minus grandi quam data lance ualent | 40 |
| agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco | |
| uictima Tarpeios inficit icta focos. | |
| Nec tamen officio uatum per carmina facto | |
| principibus res est aptior ulla uiris. | |
| Carmina uestrarum peragunt praeconia laudum | 45 |
| neue sit actorum fama caduca cauent. | |
| Carmine fit uiuax uirtus expersque sepulcri | |
| notitiam serae posteritatis habet. | |
| Tabida consumit ferrum lapidemque uetustas | |
| nullaque res maius tempore robur habet. | 50 |
| Scripta ferunt annos: scriptis Agamemnona nosti | |
| et quisquis contra uel simul arma tulit. | |
| Quis Thebas septemque duces sine carmine nosset | |
| et quicquid post haec, quicquid et ante fuit? | |
| Di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt | 55 |
| tantaque maiestas ore canentis eget. | |
| Sic Chaos ex illa naturae mole prioris | |
| digestum partes scimus habere suas; | |
| sic adfectantes caelestia regna Gigantes | |
| ad Styga nimbifero uindicis igne datos; | 60 |
| sic uictor laudem superatis Liber ab Indis, | |
| Alcides capta traxit ab Oechalia, | |
| et modo, Caesar, auum, quem uirtus addidit astris, | |
| sacrarunt aliqua carmina parte tuum. | |
| Si quid adhuc igitur uiui, Germanice, nostro | 65 |
| restat in ingenio, seruiet omne tibi. | |
| Non potes officium uatis contemnere uates: | |
| iudicio pretium res habet ista tuo. | |
| Quod nisi te nomen tantum ad maiora uocasset, | |
| gloria Pieridum summa futurus eras. | 70 |
| Sed dare materiam nobis quam carmina maius, | |
| nec tamen ex toto deserere illa potes. | |
| Nam modo bella geris, numeris modo uerba coerces, | |
| quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit. | |
| Vtque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est, | 75 |
| sed uenit ad sacras neruus uterque manus, | |
| sic tibi nec docti desunt nec principis artes, | |
| mixta sed est animo cum Ioue Musa tuo. | |
| Quae quoniam nec nos unda submouit ab illa, | |
| ungula Gorgonei quam caua fecit equi, | 80 |
| prosit opemque ferat communia sacra tueri | |
| atque isdem studiis inposuisse manum. | |
| Litora pellitis nimium subiecta Corallis | |
| ut tandem saeuos effugiamque Getas, | |
| clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo | 85 |
| qui minus Ausonia distat ab urbe loco, | |
| unde tuas possim laudes celebrare recentes | |
| magnaque quam minima facta referre mora. | |
| Tangat ut hoc uotum caelestia, care Suilli, | |
| numina, pro socero paene precare tuo. | 90 |