| GRAECINO | |
| Vnde licet, non unde iuuat, Graecine, salutem | 4.9.1 |
| mittit ab Euxinis hanc tibi Naso uadis | |
| missaque, di faciant, auroram occurrat ad illam | |
| bis senos fascis quae tibi prima dabit, | |
| ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul | 5 |
| et fiam turbae pars ego nulla tuae, | |
| in domini subeat partis et praestet amici | |
| officium iusso littera nostra die. | |
| Atque, ego si fatis genitus melioribus essem | |
| et mea sincero curreret axe rota, | 10 |
| quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset | |
| lingua salutandi munere functa tui | |
| gratatusque darem cum dulcibus oscula uerbis | |
| nec minus ille meus quam tuus esset honor. | |
| Illa, confiteor, sic essem luce superbus | 15 |
| ut caperet fastus uix domus ulla meos, | |
| dumque latus sancti cingit tibi turba senatus, | |
| consulis ante pedes ire iuberer eques | |
| et, quamquam cuperem semper tibi proximus esse, | |
| gauderem lateris non habuisse locum | 20 |
| nec querulus, turba quamuis eliderer, essem, | |
| sed foret a populo tum mihi dulce premi. | |
| Prospicerem gaudens quantus foret agminis ordo | |
| densaque quam longum turba teneret iter, | |
| quoque magis noris quam me uulgaria tangant, | 25 |
| spectarem qualis purpura te tegeret. | |
| Signa quoque in sella nossem formata curuli | |
| et totum Numidi sculptile dentis opus. | |
| At cum Tarpeias esses deductus in arces, | |
| dum caderet iussu uictima sacra tuo, | 30 |
| me quoque secreto grates sibi magnus agentem | |
| audisset media qui sedet aede deus | |
| turaque mente magis plena quam lance dedissem | |
| ter quater imperii laetus honore tui. | |
| Hic ego praesentes inter numerarer amicos, | 35 |
| mitia ius Vrbis si modo fata darent, | |
| quaeque mihi sola capitur nunc mente uoluptas, | |
| tunc oculis etiam percipienda foret. | |
| Non ita caelitibus uisum est, et forsitan aequis. | |
| Nam quid me poenae causa negata iuuet? | 40 |
| Mente tamen, quae sola loco non exulat, utar, | |
| praetextam fasces aspiciamque tuos. | |
| Haec modo te populo reddentem iura uidebit | |
| et se secretis finget adesse tuis, | |
| nunc longi reditus hastae subponere lustri | 45 |
| credet et exacta cuncta locare fide, | |
| nunc facere in medio facundum uerba senatu | |
| publica quaerentem quid petat utilitas, | |
| nunc pro Caesaribus superis decernere grates | |
| albaue opimorum colla ferire boum. | 50 |
| Atque utinam, cum iam fueris potiora precatus, | |
| ut mihi placetur principis ira roges! | |
| Surgat ad hanc uocem plena pius ignis ab ara | |
| detque bonum uoto lucidus omen apex! | |
| Interea, qua parte licet, ne cuncta queramur, | 55 |
| hic quoque te festum consule tempus agam. | |
| Altera laetitiae est nec cedens causa priori: | |
| successor tanti frater honoris erit. | |
| Nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri | |
| imperium Iani suscipit ille die, | 60 |
| quaeque est in uobis pietas, alterna feretis | |
| gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis. | |
| Sic tu bis fueris consul, bis consul et ille, | |
| inque domo binus conspicietur honor. | |
| Qui quamquam est ingens et nullum Martia summo | 65 |
| altius imperium consule Roma uidet, | |
| multiplicat tamen hunc grauitas auctoris honorem | |
| et maiestatem res data dantis habet. | |
| Iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique | |
| talibus Augusti tempus in omne frui. | 70 |
| Quod tamen ab rerum cura propiore uacabit, | |
| uota, precor, uotis addite uestra meis, | |
| et si quem dabit aura sinum, iactate rudentis, | |
| exeat e Stygiis ut mea nauis aquis. | |
| Praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus et illo | 75 |
| ripa ferox Histri sub duce tuta fuit. | |
| Hic tenuit Mysas gentis in pace fideli, | |
| hic arcu fisos terruit ense Getas. | |
| Hic raptam Troesmin celeri uirtute recepit | |
| infecitque fero sanguine Danuuium. | 80 |
| Quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli | |
| et quam uicino terrear hoste roga, | |
| sintne litae tenues serpentis felle sagittae, | |
| fiat an humanum uictima dira caput, | |
| mentiar, an coeat duratus frigore Pontus | 85 |
| et teneat glacies iugera multa freti. | |
| Haec ubi narrarit, quae sit mea fama require, | |
| quoque modo peragam tempora dura roga. | |
| Non sumus hic odio nec scilicet esse meremur, | |
| nec cum fortuna mens quoque uersa mea est. | 90 |
| Illa quies animi quam tu laudare solebas, | |
| ille uetus solito perstat in ore pudor. | |
| Sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis | |
| ut fera plus ualeant legibus arma facit, | |
| rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos | 95 |
| femina de nobis uirue puerue queri. | |
| Hoc facit ut misero faueant adsintque Tomitae, | |
| haec quoniam tellus testificanda mihi est. | |
| Illi me, quia uelle uident, discedere malunt, | |
| respectu cupiunt hic tamen esse sui. | 100 |
| Nec mihi credideris: extant decreta quibus nos | |
| laudat et inmunes publica cera facit. | |
| Conueniens miseris et quamquam gloria non sit, | |
| proxima dant nobis oppida munus idem. | |
| Nec pietas ignota mea est: uidet hospita terra | 105 |
| in nostra sacrum Caesaris esse domo. | |
| Stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos, | |
| numina iam facto non leuiora deo. | |
| Neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum, | |
| hic auiae lateri proximus, ille patris. | 110 |
| His ego do totiens cum ture precantia uerba, | |
| Eoo quotiens surgit ab orbe dies. | |
| Tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet | |
| officii testis Pontica terra mei. | |
| Pontica me tellus, quantis hac possumus ara, | 115 |
| natalem ludis scit celebrare dei. | |
| Nec minus hospitibus pietas est cognita talis, | |
| Misit in has si quos longa Propontis aquas. | |
| Is quoque quo Laeuus fuerat sub praeside Pontus | |
| audierit frater forsitan ista tuus. | 120 |
| Fortuna est inpar animo talique libenter | |
| exiguas carpo munere pauper opes. | |
| Nec uestris damus haec oculis procul Vrbe remoti, | |
| contenti tacita sed pietate sumus. | |
| Et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures: | 125 |
| nil illi toto quod fit in orbe latet. | |
| Tu certe scis haec, superis adscite, uidesque, | |
| Caesar, ut est oculis subdita terra tuis, | |
| tu nostras audis inter conuexa locatus | |
| sidera, sollicito quas damus ore, preces. | 130 |
| Perueniant istuc et carmina forsitan illa | |
| quae de te misi caelite facta nouo! | |
| Auguror his igitur flecti tua numina nec tu | |
| inmerito nomen mite Parentis habes. |