| ALBINOVANO | |
| Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas | 4.10.1 |
| litore pellitos inter agenda Getas. | |
| Ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum | |
| duritiae confers, Albinouane, meae? | |
| Gutta cauat lapidem, consumitur anulus usu, | 5 |
| atteritur pressa uomer aduncus humo. | |
| Tempus edax igitur praeter nos omnia perdet: | |
| cessat duritia mors quoque uicta mea. | |
| Exemplum est animi nimium patientis Vlixes | |
| iactatus dubio per duo lustra mari, | 10 |
| tempora solliciti sed non tamen omnia fati | |
| pertulit et placidae saepe fuere morae. | |
| An graue sex annis pulchram fouisse Calypson | |
| aequoreaeque fuit concubuisse deae? | |
| Excipit Hippotades qui dat pro munere uentos, | 15 |
| curuet ut inpulsos utilis aura sinus. | |
| Nec bene cantantis labor est audire puellas | |
| nec degustanti lotos amara fuit. | |
| Hos ego qui patriae faciant obliuia sucos | |
| parte meae uitae, si modo dentur, emam. | 20 |
| Nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam | |
| gentibus obliqua quas obit Hister aqua, | |
| nec uincet Cyclops saeuum feritate Piacchen; | |
| qui quota terroris pars solet esse mei? | |
| Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, | 25 |
| Heniochae nautis plus nocuere rates. | |
| Nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, | |
| ter licet epotum ter uomat illa fretum; | |
| qui quamquam dextra regione licentius errant, | |
| securum latus hoc non tamen esse sinunt. | 30 |
| Hic agri infrondes, hic spicula tincta uenenis, | |
| hic freta uel pediti peruia reddit hiems, | |
| ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, | |
| siccus contempta naue uiator eat. | |
| Qui ueniunt istinc uix uos ea credere dicunt. | 35 |
| Quam miser est qui fert asperiora fide! | |
| Crede tamen, nec te causas nescire sinemus | |
| horrida Sarmaticum cur mare duret hiems. | |
| Proxima sunt nobis plaustri praebentia formam | |
| et quae praecipuum sidera frigus habent. | 40 |
| Hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est | |
| et sumit uires a propiore loco. | |
| At Notus, aduerso tepidum qui spirat ab axe, | |
| est procul et rarus languidiorque uenit. | |
| Adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto | 45 |
| uimque fretum multo perdit ab amne suam. | |
| Huc Lycus, huc Sagaris Peniusque Hypanisque Calesque | |
| influit et crebro uertice tortus Halys | |
| Partheniusque rapax et uoluens saxa Cynapses | |
| labitur et nullo tardior amne Tyras, | 50 |
| et tu, femineae Thermodon cognite turmae | |
| et quondam Graiis Phasi petite uiris, | |
| cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyraspes | |
| et tacite peragens lene Melanthus iter, | |
| quique duas terras, Asiam Cadmique sororem, | 55 |
| separat et cursus inter utramque facit, | |
| innumerique alii, quos inter maximus omnis | |
| cedere Danuuius se tibi, Nile, negat. | |
| Copia tot laticum, quas auget, adulterat undas | |
| nec patitur uires aequor habere suas. | 60 |
| Quin etiam stagno similis pigraeque paludi | |
| caeruleus uix est diluiturque color. | |
| Innatat unda freto dulcis leuiorque marina est, | |
| quae proprium mixto de sale pondus habet. | |
| Si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni | 65 |
| quidue loqui certis iuuerit ista modis: | |
| 'Detinui, dicam, curas tempusque fefelli. | |
| Hunc fructum praesens attulit hora mihi. | |
| Abfuimus solito, dum scribimus ista, dolore | |
| in mediis nec nos sensimus esse Getis.' | 70 |
| At tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes, | |
| materiae titulos quin tueare tuae, | |
| quemque refers, imitere uirum: uetat ille profecto | |
| tranquilli comitem temporis esse fidem. | |
| Qui quamquam est factis ingens et conditur a te | 75 |
| uir tanto quanto debuit ore cani, | |
| est tamen ex illo nobis imitabile quiddam | |
| inque fide Theseus quilibet esse potest. | |
| Non tibi sunt hostes ferro clauaque domandi, | |
| per quos uix ulli peruius Isthmos erat, | 80 |
| sed praestandus amor, res non operosa uolenti. | |
| Quis labor est puram non temerasse fidem? | |
| Haec tibi, qui praestas indeclinatus amico, | |
| non est quod lingua icta querente putes. |