| GALLIONI | |
| Gallio, crimen erit uix excusabile nobis | 4.11.1 |
| carmine te nomen non habuisse meo; | |
| tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta | |
| fouisti lacrimis uulnera nostra tuis. | |
| Atque utinam rapti iactura laesus amici | 5 |
| sensisses ultra quod quererere nihil! | |
| Non ita dis placuit, qui te spoliare pudica | |
| coniuge crudeles non habuere nefas. | |
| Nuntia nam luctus mihi nuper epistula uenit | |
| lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis. | 10 |
| Sed neque solari prudentem stultior ausim | |
| uerbaque doctorum nota referre tibi, | |
| finitumque tuum, si non ratione, dolorem | |
| ipsa iam pridem suspicor esse mora. | |
| Dum tua peruenit, dum littera nostra recurrens | 15 |
| tot maria ac terras permeat, annus abit. | |
| Temporis officium est solacia dicere certi, | |
| dum dolor in cursu est et petit aeger opem. | |
| At cum longa dies sedauit uulnera mentis, | |
| intempestiue qui mouet illa nouat. | 20 |
| Adde, quod—atque utinam uerum mihi uenerit omen!— | |
| coniugio felix iam potes esse nouo. |