| TVTICANO | |
| Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis, | 4.12.1 |
| nominis efficitur condicione tui; | |
| aut ego non alium prius hoc dignarer honore, | |
| est aliquis nostrum si modo carmen honor. | |
| Lex pedis officio fortunaque nominis obstat | 5 |
| quaque meos adeas, est uia nulla, modos. | |
| Nam pudet in geminos ita nomen scindere uersus, | |
| desinat ut prior hoc incipiatque minor, | |
| et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur, | |
| artius adpellem Tuticanumque uocem. | 10 |
| Et potes in uersum Tuticani more uenire, | |
| fiat ut e longa syllaba prima breuis, | |
| aut ut ducatur quae nunc correptius exit | |
| et sit porrecta longa secunda mora. | |
| His ego si uitiis ausim corrumpere nomen, | 15 |
| ridear et merito pectus habere neger. | |
| Haec mihi causa fuit dilati muneris huius, | |
| quod meus adiecto fenore reddet amor, | |
| teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam, | |
| paene mihi puero cognite paene puer, | 20 |
| perque tot annorum seriem quot habemus uterque | |
| non mihi quam fratri frater amate minus. | |
| Tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti, | |
| cum regerem tenera frena nouella manu. | |
| Saepe ego correxi sub te censore libellos, | 25 |
| saepe tibi admonitu facta litura meo est, | |
| dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis | |
| cum te Pieriae perdocuere deae. | |
| Hic tenor, haec uiridi concordia coepta iuuenta | |
| uenit ad albentis inlabefacta comas. | 30 |
| Quae nisi te moueant, duro tibi pectora ferro | |
| esse uel inuicto clausa adamante putem. | |
| Sed prius huic desint et bellum et frigora terrae, | |
| inuisus nobis quae duo Pontus habet, | |
| et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster, | 35 |
| et possit fatum mollius esse meum | |
| quam tua sint lasso praecordia dura sodali. | |
| Hic cumulus nostris absit abestque malis. | |
| Tu modo per superos, quorum certissimus ille est | |
| quo tuus adsidue principe creuit honor, | 40 |
| effice constanti profugum pietate tuendo, | |
| ne sperata meam deserat aura ratem. | |
| Quid mandem quaeris? Peream, nisi dicere uix est, | |
| si modo periit, ille perire potest. | |
| Nec quid agam inuenio nec quid nolimue uelimue, | 45 |
| nec satis utilitas est mihi nota mea. | |
| Crede mihi, miseros prudentia prima relinquit | |
| et sensus cum re consiliumque fugit. | |
| Ipse, precor, quaeras qua sim tibi parte iuuandus | |
| quoque uiam facias ad mea uota uado. | 50 |