| CARO | |
| O mihi non dubios inter memorande sodales, | 4.13.1 |
| qui quod es, id uere, Care, uocaris, aue! | |
| Vnde salutaris, color hic tibi protinus index | |
| et structura mei carminis esse potest, | |
| non quia mirifica est, sed quod non publica certe est: | 5 |
| qualis enim cumque est, non latet esse meam. | |
| Ipse quoque, ut titulum chartae de fronte reuellas, | |
| quod sit opus uideor dicere posse tuum. | |
| Quamlibet in multis positus noscere libellis | |
| perque obseruatas inueniere notas. | 10 |
| Prodent auctorem uires quas Hercule dignas | |
| nouimus atque illi quem canis ipse pares. | |
| Et mea Musa potest proprio deprensa colore | |
| insignis uitiis forsitan esse suis. | |
| Tam mala Thersiten prohibebat forma latere | 15 |
| quam pulchra Nireus conspiciendus erat. | |
| Nec te mirari, si sint uitiosa, decebit | |
| carmina quae faciam paene poeta Getes. | |
| A! pudet et Getico scripsi sermone libellum | |
| structaque sunt nostris barbara uerba modis: | 20 |
| et placui—gratare mihi!—coepique poetae | |
| inter inhumanos nomen habere Getas. | |
| Materiam quaeris? Laudes: de Caesare dixi! | |
| Adiuta est nouitas numine nostra dei. | |
| Nam patris Augusti docui mortale fuisse | 25 |
| corpus, in aetherias numen abisse domos, | |
| esse parem uirtute patri qui frena rogatus | |
| saepe recusati ceperit imperii, | |
| esse pudicarum te Vestam, Liuia, matrum, | |
| ambiguum nato dignior anne uiro, | 30 |
| esse duos iuuenes, firma adiumenta parentis, | |
| qui dederint animi pignora certa sui. | |
| Haec ubi non patria perlegi scripta Camena, | |
| uenit et ad digitos ultima charta meos, | |
| et caput et plenas omnes mouere pharetras, | 35 |
| et longum Getico murmur in ore fuit, | |
| atque aliquis 'Scribas haec cum de Caesare' dixit | |
| 'Caesaris imperio restituendus eras.' | |
| Ille quidem dixit, sed me iam, Care, niuali | |
| sexta relegatum bruma sub axe uidet. | 40 |
| Carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam | |
| primaque tam miserae causa fuere fugae. | |
| At tu, per studii communia foedera sacri, | |
| per non uile tibi nomen amicitiae,— | |
| sic capto Latiis Germanicus hoste catenis | 45 |
| materiam uestris adferat ingeniis, | |
| sic ualeant pueri, uotum commune deorum, | |
| quos laus formandos est tibi magna datos!— | |
| quanta potes, praebe nostrae momenta saluti | |
| quae nisi mutato nulla futura loco est. | 50 |