| TVTICANO | |
| Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus | 4.14.1 |
| non aptum numeris nomen habere meis, | |
| in quibus, excepto quod adhuc utcumque ualemus, | |
| nil te praeterea quod iuuet inuenies. | |
| Ipsa quoque est inuisa salus suntque ultima uota, | 5 |
| quolibet ex istis scilicet ire locis. | |
| Nulla mihi cura est terra quo mittar ab ista, | |
| hac quia, quam uideo, gratior omnis erit: | |
| in medias Syrtes, mediam mea uela Charybdin | |
| mittite, praesenti dum careamus humo. | 10 |
| Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro, | |
| si quid et inferius quam Styga mundus habet. | |
| Gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo, | |
| proxima Marticolis quam loca Naso Getis. | |
| Talia succensent propter mihi uerba Tomitae | 15 |
| iraque carminibus publica mota meis. | |
| Ergo ego cessabo numquam per carmina laedi | |
| plectar et incauto semper ab ingenio? | |
| Ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor | |
| telaque adhuc demens quae nocuere sequor? | 20 |
| Ad ueteres scopulos iterum deuertor et illas | |
| in quibus offendit naufraga puppis aquas? | |
| Sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae, | |
| quos ego, cum loca sim uestra perosus, amo. | |
| Quilibet excutiat nostri monimenta laboris: | 25 |
| littera de uobis est mea questa nihil! | |
| Frigus et incursus omni de parte timendos | |
| et quod pulsetur murus ab hoste queror. | |
| In loca, non homines uerissima crimina dixi: | |
| culpatis uestrum uos quoque saepe solum. | 30 |
| Esset perpetuo sua quam uitabilis Ascra | |
| ausa est agricolae Musa docere senis, | |
| et fuerat genitus terra qui scripsit in illa, | |
| intumuit uati tamen Ascra suo. | |
| Quis patriam sollerte magis dilexit Vlixe? | 35 |
| Hoc tamen asperitas indice docta loci est. | |
| Non loca, sed mores scriptis uexauit amaris | |
| Scepsius Ausonios actaque Roma rea est; | |
| falsa tamen passa est aequa conuicia mente | |
| obfuit auctori nec fera lingua suo. | 40 |
| At malus interpres populi mihi concitat iram | |
| inque nouum crimen carmina nostra uocat. | |
| Tam felix utinam quam pectore candidus essem! | |
| Extat adhuc nemo saucius ore meo. | |
| Adde quod, Illyrica si iam pice nigrior essem, | 45 |
| non mordenda mihi turba fidelis erat. | |
| Molliter a uobis mea sors excepta, Tomitae, | |
| tam mites Graios indicat esse uiros. | |
| Gens mea Paeligni regioque domestica Sulmo | |
| non potuit nostris lenior esse malis. | 50 |
| Quem uix incolumi cuiquam saluoque daretis, | |
| is datus a uobis est mihi nuper honor: | |
| solus adhuc ego sum uestris inmunis in oris | |
| exceptis, si qui munera legis habent; | |
| tempora sacrata mea sunt uelata corona, | 55 |
| publicus inuito quam fauor inposuit. | |
| Quam grata est igitur Latonae Delia tellus, | |
| erranti tutum quae dedit una locum, | |
| tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis | |
| tempus ad hoc nobis hospita fida manet; | 60 |
| di modo fecissent, placidae spem posset habere | |
| pacis et a gelido longius axe foret. |