| SEX. POMPEIO | |
| Si quis adhuc usquam nostri non inmemor extat | 4.15.1 |
| quidue relegatus Naso requirit agam, | |
| Caesaribus uitam, Sexto debere salutem | |
| me sciat. A superis hic mihi primus erit. | |
| Tempora nam miserae complectar ut omnia uitae, | 5 |
| a meritis eius pars mihi nulla uacat. | |
| Quae numero tot sunt quot in horto fertilis arui | |
| punica sub lento cortice grana rubent, | |
| Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, | |
| quot Sicyon bacas, quot parit Hybla fauos. | 10 |
| Confiteor: testere licet. Signate, Quirites! | |
| Nil opus est legum uiribus, ipse loquor. | |
| Inter opes et me, paruam rem, pone paternas, | |
| pars ego sum census quantulacumque tui. | |
| Quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, | 15 |
| quam domus Augusto continuata foro, | |
| quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum, | |
| quaeque relicta tibi, Sexte, uel empta tenes, | |
| tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi | |
| non potes in Ponto dicere habere nihil. | 20 |
| Atque utinam possis et detur amicius aruum | |
| remque tuam ponas in meliore loco! | |
| Quod quoniam in dis est, tempta lenire precando | |
| numina perpetua quae pietate colis. | |
| Erroris nam tu uix est discernere nostri | 25 |
| sis argumentum maius an auxilium. | |
| Nec dubitans oro, sed flumine saepe secundo | |
| augetur remis cursus euntis aquae. | |
| Et pudet et metuo semperque eademque precari, | |
| ne subeant animo taedia iusta tuo. | 30 |
| Verum quid faciam? res inmoderata cupido est: | |
| da ueniam uitio, mitis amice, meo. | |
| Scribere saepe aliud cupiens delabor eodem: | |
| ipsa locum per se littera nostra rogat. | |
| Seu tamen effectus habitura est gratia, seu me | 35 |
| dura iubet gelido Parca sub axe mori, | |
| semper inoblita repetam tua munera mente | |
| et mea me tellus audiet esse tuum. | |
| Audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo, | |
| transit nostra feros si modo Musa Getas, | 40 |
| teque meae causam seruatoremque salutis | |
| meque tuum libra norit et aere minus. |