| SATVRA II | |
| Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo, | 2.1 |
| qui tibi labentis apponet candidus annos. | |
| funde merum genio. non tu prece poscis emaci | |
| quae nisi seductis nequeas committere diuis; | |
| at bona pars procerum tacita libabit acerra. | 5 |
| haut cuiuis promptum est murmurque humilisque susurros | |
| tollere de templis et aperto uiuere uoto. | |
| 'mens bona, fama, fides', haec clare et ut audiat hospes; | |
| illa sibi introrsum et sub lingua murmurat: 'o si | |
| ebulliat patruus, praeclarum funus!' et 'o si | 10 |
| sub rastro crepet argenti mihi seria dextro | |
| Hercule! pupillumue utinam, quem proximus heres | |
| inpello, expungam; nam et est scabiosus et acri | |
| bile tumet. Nerio iam tertia conditur uxor.' | |
| haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis | 15 |
| mane caput bis terque et noctem flumine purgas. | |
| heus age, responde (minimum est quod scire laboro) | |
| de Ioue quid sentis? estne ut praeponere cures | |
| hunc—cuinam? cuinam? uis Staio? an—scilicet haeres? | |
| quis potior iudex puerisue quis aptior orbis? | 20 |
| hoc igitur quo tu Iouis aurem inpellere temptas | |
| dic agedum Staio. 'pro Iuppiter, o bone' clamet | |
| 'Iuppiter!' at sese non clamet Iuppiter ipse? | |
| ignouisse putas quia, cum tonat, ocius ilex | |
| sulpure discutitur sacro quam tuque domusque? | 25 |
| an quia non fibris ouium Ergennaque iubente | |
| triste iaces lucis euitandumque bidental, | |
| idcirco stolidam praebet tibi uellere barbam | |
| Iuppiter? aut quidnam est qua tu mercede deorum | |
| emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis? | 30 |
| ecce auia aut metuens diuum matertera cunis | |
| exemit puerum frontemque atque uda labella | |
| infami digito et lustralibus ante saliuis | |
| expiat, urentis oculos inhibere perita; | |
| tunc manibus quatit et spem macram supplice uoto | 35 |
| nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis: | |
| 'hunc optet generum rex et regina, puellae | |
| hunc rapiant; quidquid calcauerit hic, rosa fiat.' | |
| ast ego nutrici non mando uota. negato, | |
| Iuppiter, haec illi, quamuis te albata rogarit. | 40 |
| poscis opem neruis corpusque fidele senectae. | |
| esto age. sed grandes patinae tuccetaque crassa | |
| adnuere his superos uetuere Iouemque morantur. | |
| rem struere exoptas caeso boue Mercuriumque | |
| arcessis fibra: 'da fortunare Penatis, | 45 |
| da pecus et gregibus fetum.' quo, pessime, pacto, | |
| tot tibi cum in flamma iunicum omenta liquescant? | |
| et tamen hic extis et opimo uincere ferto | |
| intendit: 'iam crescit ager, iam crescit ouile, | |
| iam dabitur, iam iam'—donec deceptus et exspes | 50 |
| nequiquam fundo suspiret nummus in imo. | |
| si tibi creterras argenti incusaque pingui | |
| auro dona feram, sudes et pectore laeuo | |
| excutiat guttas laetari praetrepidum cor. | |
| hinc illud subiit, auro sacras quod ouato | 55 |
| perducis facies. 'nam fratres inter aenos, | |
| somnia pituita qui purgatissima mittunt, | |
| praecipui sunto sitque illis aurea barba.' | |
| aurum uasa Numae Saturniaque inpulit aera | |
| Vestalisque urnas et Tuscum fictile mutat. | 60 |
| o curuae in terris animae et caelestium inanis, | |
| quid iuuat hoc, templis nostros inmittere mores | |
| et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa? | |
| haec sibi corrupto casiam dissoluit oliuo, | |
| haec Calabrum coxit uitiato murice uellus, | 65 |
| haec bacam conchae rasisse et stringere uenas | |
| feruentis massae crudo de puluere iussit. | |
| peccat et haec, peccat, uitio tamen utitur. at uos | |
| dicite, pontifices, in sancto quid facit aurum? | |
| nempe hoc quod Veneri donatae a uirgine pupae. | 70 |
| quin damus id superis, de magna quod dare lance | |
| non possit magni Messalae lippa propago? | |
| conpositum ius fasque animo sanctosque recessus | |
| mentis et incoctum generoso pectus honesto. | |
| haec cedo ut admoueam templis et farre litabo. | 75 |