| SATVRA IV | |
| 'Rem populi tractas?' (barbatum haec crede magistrum | 4.1 |
| dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae) | |
| 'quo fretus? dic hoc, magni pupille Pericli. | |
| scilicet ingenium et rerum prudentia uelox | |
| ante pilos uenit, dicenda tacendaue calles. | 5 |
| ergo ubi commota feruet plebecula bile, | |
| fert animus calidae fecisse silentia turbae | |
| maiestate manus. quid deinde loquere? "Quirites, | |
| hoc puta non iustum est, illud male, rectius illud." | |
| scis etenim iustum gemina suspendere lance | 10 |
| ancipitis librae, rectum discernis ubi inter | |
| curua subit uel cum fallit pede regula uaro, | |
| et potis es nigrum uitio praefigere theta. | |
| quin tu igitur summa nequiquam pelle decorus | |
| ante diem blando caudam iactare popello | 15 |
| desinis, Anticyras melior sorbere meracas? | |
| quae tibi summa boni est? uncta uixisse patella | |
| semper et adsiduo curata cuticula sole? | |
| expecta, haut aliud respondeat haec anus. i nunc, | |
| "Dinomaches ego sum" suffla, "sum candidus." esto, | 20 |
| dum ne deterius sapiat pannucia Baucis, | |
| cum bene discincto cantauerit ocima uernae.' | |
| ut nemo in sese temptat descendere, nemo, | |
| sed praecedenti spectatur mantica tergo! | |
| quaesieris 'nostin Vettidi praedia?' 'cuius?' | 25 |
| 'diues arat Curibus quantum non miluus errat.' | |
| 'hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro, | |
| qui, quandoque iugum pertusa ad compita figit, | |
| seriolae ueterem metuens deradere limum | |
| ingemit "hoc bene sit" tunicatum cum sale mordens | 30 |
| cepe et farratam pueris plaudentibus ollam | |
| pannosam faecem morientis sorbet aceti?' | |
| at si unctus cesses et figas in cute solem, | |
| est prope te ignotus cubito qui tangat et acre | |
| despuat: 'hi mores! penemque arcanaque lumbi | 35 |
| runcantem populo marcentis pandere uuluas. | |
| tum, cum maxillis balanatum gausape pectas, | |
| inguinibus quare detonsus gurgulio extat? | |
| quinque palaestritae licet haec plantaria uellant | |
| elixasque nates labefactent forcipe adunca, | 40 |
| non tamen ista filix ullo mansuescit aratro.' | |
| caedimus inque uicem praebemus crura sagittis. | |
| uiuitur hoc pacto, sic nouimus. ilia subter | |
| caecum uulnus habes, sed lato balteus auro | |
| praetegit. ut mauis, da uerba et decipe neruos, | 45 |
| si potes. 'egregium cum me uicinia dicat, | |
| non credam?' uiso si palles, inprobe, nummo, | |
| si facis in penem quidquid tibi uenit, amarum | |
| si puteal multa cautus uibice flagellas, | |
| nequiquam populo bibulas donaueris aures. | 50 |
| respue quod non es; tollat sua munera cerdo. | |
| tecum habita: noris quam sit tibi curta supellex. |