| XVI | |
| COLLYRA | |
| Gel. N.A. 4.1.3 | |
| legauit quidam uxori mundum omne penumque. | 16.519 |
| quid 'mundum' <atque 'penus'?> quid non? quis diuidet istuc? | 520 |
| – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – media est pistrina ⏑ – ⏑ | |
| et | |
| <hi> quos diuitiae producunt et caput ungunt | |
| horridulum | |
| L<y>sippi Iuppiter ista | 525 |
| transi<b>it quadraginta cubita altus Tarento. | |
| rex Cotus ille du<o> hos uentos, austrum atque aquilonem | |
| nouiss<e> aiebat solos, <sed> demagis istos | |
| ex nimbo austellos nec nosse nec esse putare. | |
| publicitus uendi<s> tamen atque extrema ligurris. | 530 |
| 'hoc aliud longe est', inquit, qui cepe serebat. | |
| 'fundi delectat uirtus te, uilicus paulo | |
| strenuior si euaserit.' | |
| 'ibat forte aries, inquit, iam quod genus! quantis | |
| testibus! uix uno filo ho<sc>e haerere putares, | 535 |
| pellicula extrema exaptum pendere onus ingens' | |
| 'cur tam ignauiter hoc praesertim tempore quaeris?' |