| III | |
| Non. 475M | |
| tu partem laudis caperes, tu gaudia mecum | 3.97 |
| partisses. | |
| uiamque | |
| degruma<b>is, ut<i> castris mensor facit olim. | 100 |
| illud ad incita cum red<i>t atque internecionem | |
| et saepe quod ante | |
| optasti, freta, Messanam, Regina uidebis | |
| moenia, tum Liparas, Facelinae templa Dianae. | |
| Symmacus praeterea iam tum depo<st>us bubulcus | 105 |
| exspirans, animam, pulmonibus aeger, agebat. | |
| bis quina <o>ctogena uidebis | |
| commoda te, Capua quinquaginta atque CC. | |
| praeterea omne iter est hoc labosum atque lutosum. | |
| uerum haec ludus ibi, susque omnia deque fuerunt, | 110 |
| susque et deque fuere, inquam, omnia ludus iocusque: | |
| illud opus durum, ut Setinum accessimus finem, | |
| aigilip<es> montes, Aetnae omnes, asperi Athones. | |
| – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – longe III milia passu[u]m | |
| – ⏑ ⏑ et spatium curando corpor<i> honestum | 115 |
| sumemus | |
| bro<c>cus Noui †tlanus: 'dente aduerso eminulo hic est | |
| rinoceros' | |
| non peperit, u<e>rum postica parte prof<u>dit | |
| conturbare animam potis est quicumque adoritur. | 120 |
| ille alter abundans | |
| cum septem incolumis pinnis redit ac recipit se. | |
| inde Dic[i]architum populos Delumque minorem | |
| ad portam mille a porta est. exinde Salernum. | |
| . . . promontorium remis superamus Mineruae. | 125 |
| quattuor hinc Silari ad flumen portumque Alburnum. | |
| hinc media remis Palinurum peruenio nox. | |
| caupona hic tamen una Syra – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – ⏑ | |
| cernuus extemplo plantas conuestit honestas. | |
| – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ annicula aspera <praecox> | 130 |
| – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – si <dent hi ligna uidete> | |
| ostrea nulla fuit, non purpura, nulla peloris. | |
| asparagi nulli | |
| nam mel regionibus illis | |
| incrustatus calix ruta<i> caulis habetur. | 135 |
| – ⏑ ⏑ exhalas tum acidos ex pectore ructus. | |
| malas tollimus nos atque utimur . . . rictu. | |
| Serv. Dan. Ecl. 6.53 | |
| – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ et puluino fultus ⏑ – ⏑ | |
| uertitur oenophori fundus, sententia nobis. | |
| Tantalus, qui poenas ob facta nefantia, poenas | 140 |
| pendit | |
| e<r>go | |
| e somno pueros cum mane expergitus clamo, | |
| crebrae ut scintillae, in stricturis quod genus olim, | |
| feruenti ferro | 145 |
| Romanis ludis forus olim ornatus lucernis | |
| ut pote |