III
Non. 475M
tu partem laudis caperes, tu gaudia mecum 3.97
partisses.
    uiamque
degruma<b>is, ut<i> castris mensor facit olim. 100
illud ad incita cum red<i>t atque internecionem
    et saepe quod ante
optasti, freta, Messanam, Regina uidebis
moenia, tum Liparas, Facelinae templa Dianae.
Symmacus praeterea iam tum depo<st>us bubulcus 105
exspirans, animam, pulmonibus aeger, agebat.
    bis quina <o>ctogena uidebis
commoda te, Capua quinquaginta atque CC.
praeterea omne iter est hoc labosum atque lutosum.
uerum haec ludus ibi, susque omnia deque fuerunt, 110
susque et deque fuere, inquam, omnia ludus iocusque:
illud opus durum, ut Setinum accessimus finem,
aigilip<es> montes, Aetnae omnes, asperi Athones.
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – longe III milia passu[u]m
– ⏑ ⏑ et spatium curando corpor<i> honestum 115
sumemus
bro<c>cus Noui †tlanus: 'dente aduerso eminulo hic est
rinoceros'
non peperit, u<e>rum postica parte prof<u>dit
conturbare animam potis est quicumque adoritur. 120
    ille alter abundans
cum septem incolumis pinnis redit ac recipit se.
inde Dic[i]architum populos Delumque minorem
ad portam mille a porta est. exinde Salernum.
. . . promontorium remis superamus Mineruae. 125
quattuor hinc Silari ad flumen portumque Alburnum.
hinc media remis Palinurum peruenio nox.
caupona hic tamen una Syra – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – ⏑
cernuus extemplo plantas conuestit honestas.
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ annicula aspera <praecox> 130
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – si <dent hi ligna uidete>
ostrea nulla fuit, non purpura, nulla peloris.
asparagi nulli
    nam mel regionibus illis
incrustatus calix ruta<i> caulis habetur. 135
– ⏑ ⏑ exhalas tum acidos ex pectore ructus.
malas tollimus nos atque utimur . . . rictu.
Serv. Dan. Ecl. 6.53
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ et puluino fultus ⏑ – ⏑
uertitur oenophori fundus, sententia nobis.
Tantalus, qui poenas ob facta nefantia, poenas 140
pendit
    e<r>go
e somno pueros cum mane expergitus clamo,
crebrae ut scintillae, in stricturis quod genus olim,
feruenti ferro 145
Romanis ludis forus olim ornatus lucernis
ut pote