cum haec diceret, ad aurem eius Psyche ridens ac- 25.1.1
cessit, et cum dixisset nescio quid, 'ita, ita' inquit
Quartilla 'bene admonuisti. cur non, quia bellissima
occasio est, devirginatur Pannychis nostra?' continuo- 2.1
que producta est puella satis bella et quae non plus
quam septem annos habere videbatur [et ea ipsa quae
primum cum Quartilla in cellam venerat nostram].
plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias 3.1
[fecerunt] obstupui ego et nec Gitona, verecundissi-
mum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec
puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem
posset accipere. 'ita' inquit Quartilla 'minor est ista 4.1
quam ego fui, cum primum virum passa sum? Iuno-
nem meam iratam habeam, si umquam me meminerim
virginem fuisse. nam et infans cum paribus inquinata 5.1
sum, et subinde procedentibus annis maioribus me
pueris applicui, donec ad [hanc] aetatem perveni. hinc 6.1
etiam puto proverbium natum illud, [ut dicatur] posse
taurum tollere, qui vitulum sustulerit.' igitur ne maio- 7.1
rem iniuriam in secreto frater acciperet, consurrexi ad
officium nuptiale. iam Psyche puellae caput involverat 26.1.1
flammeo, iam embasicoetas praeferebat facem, iam
ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant
thalamumque incesta exornaverant veste, cum Quar- 2.1
tilla [quoque] iocantium libidine accensa et ipsa surre-
xit correptumque Gitona in cubiculum traxit. sine 3.1
dubio non repugnaverat puer, ac ne puella quidem
tristis expaverat nuptiarum nomen. itaque cum inclusi 4.1
iacerent, consedimus ante limen thalami, et in primis
Quartilla per rimam improbe diductam applicuerat
oculum curiosum lusumque puerilem libidinosa spe-
culabatur diligentia. me quoque ad idem spectaculum 5.1
lenta manu traxit, et quia considerantium <co>haese-
rant vultus, quicquid a spectaculo vacabat, commove-
bat obiter labra et me tamquam furtivis subinde oscu-
lis verberabat * 5
  abiecti in lectis sine metu reliquam exegimus noc- 6.1
tem *