| 'sophos' universi clamamus et sublatis manibus ad | 40.1.1 |
| cameram iuramus Hipparchum Aratumque compa- | |
| randos illi homines non fuisse, donec advenerunt mi- | |
| nistri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia | |
| erant picta subsessoresque cum venabulis et totus ve- | 5 |
| nationis apparatus. necdum sciebamus, <quo> mitte- | 2.1 |
| remus suspiciones nostras, cum extra triclinium cla- | |
| mor sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam | |
| circa mensam discurrere coeperunt. secutum est hos | 3.1 |
| repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis | |
| aper, et quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae | |
| dependebant duae palmulis textae, altera caryotis alte- | |
| ra thebaicis repleta. circa autem minores porcelli ex | 4.1 |
| coptoplacentis facti, quasi uberibus imminerent, scro- | |
| fam esse positam significabant. et hi quidem apopho- | |
| reti fuerunt. ceterum ad scindendum aprum non ille | 5.1 |
| Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus | |
| ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus | |
| polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehe- | |
| menter percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt. | 5 |
| parati aucupes cum harundinibus fuerunt et eos circa | 6.1 |
| triclinium volitantes momento exceperunt. inde cum | 7.1 |
| suum cuique iussisset referri Trimalchio, adiecit: | |
| 'etiam videte, quam porcus ille silvaticus lotam come- | |
| derit glandem'. statim pueri ad sportellas accesserunt, | 8.1 |
| quae pendebant e dentibus, thebaicasque et caryotas | |
| ad numerum divisere cenantibus. interim ego, qui | 41.1.1 |
| privatum habebam secessum, in multas cogitationes | |
| diductus sum, quare aper pilleatus intrasset. post- | 2.1 |
| quam itaque omnis bacalusias consumpsi, duravi in- | |
| terrogare illum interpretem meum, quod me torque- | |
| ret. at ille: 'plane etiam hoc servus tuus indicare pot- | 3.1 |
| est; non enim aenigma est, sed res aperta. hic aper, | 4.1 |
| cum heri summa cena eum vindicasset, a convivis | |
| dimissus <est>; itaque hodie tamquam libertus in con- | |
| vivium revertitur'. damnavi ego stuporem meum et | 5.1 |
| nihil amplius interrogavi, ne viderer numquam inter | |
| honestos cenasse. |