| plausum post hoc automatum familia dedit et 'Gaio | 50.1.1 |
| feliciter' conclamavit. nec non cocus potione honora- | |
| tus est et[iam] argentea corona, poculumque in lance | |
| accepit Corinthia. quam cum Agamemnon propius | 2.1 |
| consideraret, ait Trimalchio: 'solus sum qui vera Co- | |
| rinthea habeam.' expectabam, ut pro reliqua insolen- | 3.1 |
| tia diceret sibi vasa Corintho afferri. sed ille melius: | 4.1 |
| 'et forsitan' inquit 'quaeris, quare solus Corinthea | |
| vera possideam: quia scilicet aerarius, a quo emo, | |
| Corinthus vocatur. quid est autem Corintheum, nisi | |
| quis Corinthum habet? et ne me putetis nesapium | 5.1 |
| esse, valde bene scio, unde primum Corinthea nata | |
| sint. cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et | |
| magnus stelio, omnes statuas aeneas et aureas et ar- | |
| genteas in unum rogum congessit et eas incendit; fac- | 5 |
| tae sunt in unum aera miscellanea. ita ex hac massa | 6.1 |
| fabri sustulerunt et fecerunt catilla et paropsides <et> | |
| statuncula. sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in | |
| unum, nec hoc nec illud. ignoscetis mihi quod dixero: | 7.1 |
| ego malo mihi vitrea, certe non olunt. quod si non | |
| frangerentur, mallem mihi quam aurum; nunc autem | |
| vilia sunt. fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, | 51.1.1 |
| quae non frangebatur. admissus ergo Caesarem est | 2.1 |
| cum suo munere . . . | |
| deinde fecit reporrigere Caesarem et illam in pavimen- | |
| tum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit. | 3.1 |
| at ille sustulit phialam de terra; collisa erat tamquam | |
| vasum aeneum; deinde martiolum de sinu protulit et | 4.1 |
| phialam otio belle correxit. hoc facto putabat se so- | 5.1 |
| lium Iovis tenere, utique postquam ille dixit: "num- | |
| quid alius scit hanc condituram vitreorum?" vide mo- | 6.1 |
| do. postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: | |
| quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus. | |
| in argento plane studiosus sum. habeo scyphos urna- | 52.1.1 |
| les plus minus . . . quemadmodum Cassandra occidit | |
| filios suos, et pueri mortui iacent sic ut vivere putes. | |
| habeo capidem quam reliquit patrono <meo> rex Mi- | 2.1 |
| nos, ubi Daedalus Niobam in equum Troianum inclu- | |
| dit. nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis | 3.1 |
| habeo, omnia ponderosa; meum enim intellegere nulla | |
| pecunia vendo.' |