| 'vile est quod licet, et animus errore laetus iniurias | 93.1.1 |
| diligit. | |
| ales Phasiacis petita Colchis | 2.1 |
| atque Afrae volucres placent palato, | |
| quod non sunt faciles: at albus anser | |
| et pictis anas involuta pennis | |
| plebeium sapit. ultimis ab oris | 5 |
| attractus scarus atque arata Syrtis | |
| si quid naufragio dedit, probatur: | |
| mullus iam gravis est. amica vincit | |
| uxorem. rosa cinnamum veretur. | |
| quicquid quaeritur, optimum videtur.' | 10 |
| 'hoc est' inquam 'quod promiseras, ne quem hodie | 3.1 |
| versum faceres? per fidem, saltem nobis parce, qui te | |
| numquam lapidavimus. nam si aliquis ex is, qui in | |
| eodem synoecio potant, nomen poetae olfecerit, to- | |
| tam concitabit viciniam et nos omnes sub eadem causa | 5 |
| obruet. miserere et aut pinacothecam aut balneum | |
| cogita.' sic me loquentem obiurgavit Giton, mitissi- | 4.1 |
| mus puer, et negavit recte facere, quod seniori convi- | |
| ciarer simulque oblitus officii mensam, quam humani- | |
| tate posuissem, contumelia tollerem, multaque alia | |
| moderationis verecundiaeque verba, quae formam | 5 |
| eius egregie decebant * | |
| Eumolpus {⁴¹ad Gitonem}⁴¹ 'o felicem' inquit 'matrem | 94.1.1 |
| tuam, quae te talem peperit: macte virtute esto. | |
| raram fecit mixturam cum sapientia forma. itaque ne | |
| putes te tot verba perdidisse, amatorem invenisti. ego | 2.1 |
| laudes tuas carminibus implebo. ego paedagogus et | |
| custos etiam quo non iusseris sequar. nec iniuriam | |
| Encolpius accipit, alium amat.' profuit etiam Eumol- | 3.1 |
| po miles ille, qui mihi abstulit gladium; alioquin quem | |
| animum adversus Ascylton sumpseram, eum in Eu- | |
| molpi sanguinem exercuissem. nec fefellit hoc Gitona. | 4.1 |
| itaque extra cellam processit tamquam aquam peteret, | |
| iramque meam prudenti absentia extinxit. paululum | 5.1 |
| ergo intepescente saevitia 'Eumolpe' inquam 'iam ma- | |
| lo vel carminibus loquaris quam eiusmodi tibi vota | |
| proponas. et ego iracundus sum et tu libidinosus: vide | |
| quam non conveniat his moribus. puta igitur me fu- | 6.1 |
| riosum esse, cede insaniae, id est ocius foras exi'. | |
| confusus hac denuntiatione Eumolpus non quaesiit | 7.1 |
| iracundiae causam, sed continuo limen egressus addu- | |
| xit repente ostium cellae meque nihil tale expectantem | |
| inclusit, exemitque raptim clavem et ad Gitona inves- | |
| tigandum cucurrit. | 5 |