| inclusus ego suspendio vitam finire constitui. et iam | 94.8.1 |
| semicinctio <lecti> stantis ad parietem spondam vin- | |
| xeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis fo- | |
| ribus intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam | |
| meta revocat ad lucem. Giton praecipue ex dolore in | 9.1 |
| rabiem efferatus tollit clamorem, me utraque manu | |
| impulsum praecipitat super lectum <et> 'erras' inquit | 10.1 |
| 'Encolpi, si putas contingere posse ut ante moriaris. | |
| prior coepi; in Ascylti hospitio gladium quaesivi. ego | 11.1 |
| si te non invenissem, periturus <per> praecipitia fui. | |
| et ut scias non longe esse quaerentibus mortem, specta | |
| invicem quod me spectare voluisti'. haec locutus mer- | 12.1 |
| cennario Eumolpi novaculam rapit et semel iterumque | |
| cervice percussa ante pedes collabitur nostros. excla- | 13.1 |
| mo ego attonitus, secutusque labentem eodem ferra- | |
| mento ad mortem viam quaero. sed neque Giton ulla | 14.1 |
| erat suspicione vulneris laesus neque ego ullum sentie- | |
| bam dolorem. rudis enim novacula et in hoc retusa, ut | |
| pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxe- | |
| rat thecam. ideoque nec mercennarius ad raptum fer- | 15.1 |
| ramentum expaverat nec Eumolpus interpellaverat | |
| mimicam mortem. | |
| dum haec fabula inter amantes luditur, deversitor | 95.1.1 |
| cum parte cenulae intervenit, contemplatusque foedis- | |
| simam iacentium volutationem 'rogo' inquit 'ebrii | 2.1 |
| estis an fugitivi an utrumque? quis autem grabatum | |
| illum erexit, aut quid sibi vult tam furtiva molitio? vos | 3.1 |
| mehercules ne mercedem cellae daretis fugere nocte in | |
| publicum voluistis. sed non impune. iam enim faxo | |
| sciatis non viduae hanc insulam esse sed M. Mannicii.' | |
| exclamat Eumolpus 'etiam minaris?' simulque os ho- | 4.1 |
| minis palma excussissima pulsat. ille †tot hospitum | 5.1 |
| potionibus liber† urceolum fictilem in Eumolpi caput | |
| iaculatus est solvitque clamantis frontem et de cella se | |
| proripuit. Eumolpus contumeliae impatiens rapit lig- | 6.1 |
| neum candelabrum sequiturque abeuntem et creberri- | |
| mis ictibus supercilium suum vindicat. fit concursus | 7.1 |
| familiae hospitumque ebriorum frequentia. ego autem | |
| nactus occasionem vindictae Eumolpum excludo, red- | |
| ditaque scordalo vice sine aemulo scilicet et cella utor | |
| et nocte. | 5 |