| interim coctores insulariique mulcant exclusum et | 95.8.1 |
| alius veru extis stridentibus plenum in oculos eius | |
| intentat, alius furca de carnario rapta statum proelian- | |
| tis componit. anus praecipue lippa, sordidissimo prae- | |
| cincta linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem | 5 |
| ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eu- | |
| molpon. sed ille candelabro se ab omni periculo vindi- | 9.1 |
| cabat. videbamus nos omnia per foramen valvae, quod | 96.1.1 |
| paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque | |
| ego vapulanti. Giton autem non oblitus misericordiae | 2.1 |
| suae reserandum esse ostium succurrendumque peri- | |
| clitanti censebat. ego durante adhuc iracundia non | 3.1 |
| continui manum, sed caput miserantis stricto acuto- | |
| que articulo percussi. et ille quidem flens consedit in | 4.1 |
| lecto. ego autem alternos opponebam foramini oculos | |
| iniuriaque Eumolpi velut quodam cibo me replebam | |
| advocationemque commendabam, cum procurator in- | |
| sulae Bargates a cena excitatus a duobus lecticariis in | 5 |
| mediam rixam perfertur; nam erat etiam pedibus | |
| aeger. is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugiti- | 5.1 |
| vosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon 'o poe- | 6.1 |
| tarum' inquit 'disertissime, tu eras? et non discedunt | |
| ocius nequissimi servi manusque continent a rixa?' * | |
| Bargates procurator {⁴¹ad Eumolpum}⁴¹ 'contubernalis | 7.1 |
| mea mihi fastum facit. ita, si me amas, maledic illam | |
| versibus, ut habeat pudorem' * |