dum Eumolpus cum Bargate in secreto loquitur, 97.1.1
intrat stabulum praeco cum servo publico aliaque sane
<non> modica frequentia, facemque fumosam magis
quam lucidam quassans haec proclamavit: 'puer in 2.1
balneo paulo ante aberravit, annorum circa XVI, cris-
pus, mollis, formosus, nomine Giton. si quis eum
reddere aut commonstrare voluerit, accipiet nummos
mille.' nec longe a praecone Ascyltos stabat amictus 3.1
discoloria veste atque in lance argentea indicium et
fidem praeferebat. imperavi Gitoni ut raptim graba- 4.1
tum subiret annecteretque pedes et manus institis,
quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut olim Ulixes
†pro† arieti adhaesisset, extentus infra grabatum scru-
tantium eluderet manus. non est moratus Giton impe- 5.1
rium momentoque temporis inseruit vinculo manus et
Ulixem astu simillimo vicit. ego ne suspicioni relin- 6.1
querem locum, lectulum vestimentis implevi uniusque
hominis vestigium ad corporis mei mensuram figu-
ravi.
  interim Ascyltos ut pererravit omnes cum viatore 7.1
cellas, venit ad meam, et hoc quidem pleniorem spem
concepit quo diligentius oppessulatas invenit fores.
publicus vero servus insertans commissuris securem 8.1
claustrorum [in]firmitatem laxavit. ego ad genua 9.1
Ascylti procubui et per memoriam amicitiae perque
societatem miseriarum petii ut saltem ostenderet fra-
trem. immo ut fidem haberent fictae preces, 'scio te'
inquam 'Ascylte, ad occidendum me venisse. quo 5
enim secures attulisti? itaque satia iracundiam tuam:
praebeo ecce cervicem, funde sanguinem, quem sub
praetextu quaestionis petisti.' amolitur Ascyltos invi- 10.1
diam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit
quaerere, nec mortem hominis concupisse [nec] sup-
plicis, utique eius quem <etiam> post fatalem rixam
habuisset carissimum. at non servus publicus tam lan- 98.1.1
guide agit, sed raptam cauponi harundinem subter
lectum mittit omniaque etiam foramina parietum
scrutatur. subducebat Giton ab ictu corpus et retento
timidissime spiritu ipsos sciniphes ore tangebat . . . 5