| Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae ne- | 98.2.1 |
| minem poterat excludere, irrumpit perturbatus et | |
| 'mille' inquit 'nummos inveni; iam enim persequar | |
| abeuntem praeconem et in potestate tua esse Gitonem | |
| meritissima proditione monstrabo'. genua ego perse- | 3.1 |
| verantis amplector, ne morientes vellet occidere, et | |
| 'merito' inquam 'excandesceres, si posses perditum | |
| ostendere. nunc inter turbam puer fugit, nec quo abie- | |
| rit suspicari possum. per fidem, Eumolpe, reduc pue- | 5 |
| rum et vel Ascylto redde'. dum haec ego iam credenti | 4.1 |
| persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter conti- | |
| nuo ita sternutavit ut grabatum concuteret. ad quem | 5.1 |
| motum Eumolpus conversus salvere Gitona iubet. re- | |
| mota etiam culcita videt Ulixem, cui vel esuriens Cy- | |
| clops potuisset parcere. mox conversus ad me 'quid | 6.1 |
| est' inquit 'latro? ne deprehensus quidem ausus es | |
| mihi verum dicere. immo ni deus quidam humanarum | |
| rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, | |
| elusus circa popinas errarem' * | 5 |
| Giton longe blandior quam ego, primum araneis | 7.1 |
| oleo madentibus vulnus, quod in supercilio factum | |
| erat, coartavit. mox palliolo suo laceratam mutavit | |
| vestem, amplexusque iam mitigatum osculis tamquam | |
| fomentis aggressus est et 'in tua' inquit 'pater carissi- | 8.1 |
| me, in tua sumus custodia. si Gitona tuum amas, | |
| incipe velle servare. utinam me solum inimicus ignis | 9.1 |
| hauriret vel hibernum invaderet mare. ego enim om- | |
| nium scelerum materia, ego causa sum. si perirem, | |
| conveniret inimicis' * |