| Eumolpus 'ego sic semper et ubique vixi, ut | 99.1.1 |
| ultimam quamque lucem tamquam non redituram | |
| consumerem' * | |
| profusis ego lacrimis rogo quaesoque ut mecum | 2.1 |
| quoque redeat in gratiam: neque enim in amantium | |
| esse potestate furiosam aemulationem. daturum ta- | |
| men operam ne aut dicam aut faciam amplius quo | |
| possit offendi. tantum omnem scabitudinem animo | 5 |
| tamquam bonarum artium magister delevet sine cica- | |
| trice. 'incultis asperisque regionibus diutius nives | 3.1 |
| haerent, ast ubi aratro domefacta tellus nitet, dum | |
| loqueris levis pruina dilabitur. similiter in pectoribus | |
| ira considit: feras quidem mentes obsidet, eruditas | |
| praelabitur.' 'ut scias' inquit Eumolpus 'verum esse | 4.1 |
| quod dicis, ecce etiam osculo iram finio. itaque, quod | |
| bene eveniat, expedite sarcinulas et vel sequimini me | |
| vel, si mavultis, ducite'. adhuc loquebatur, cum cre- | 5.1 |
| puit ostium impulsum, stetitque in limine barbis hor- | |
| rentibus nauta et 'moraris' inquit 'Eumolpe, tamquam | |
| †propudium† ignores'. haud mora, omnes consurgi- | 6.1 |
| mus, et Eumolpus quidem mercennarium suum iam | |
| olim dormientem exire cum sarcinis iubet; ego cum | |
| Gitone quicquid erat in iter compono et adoratis side- | |
| ribus intro navigium * | 5 |
| 'molestum est quod puer hospiti placet. quid | 100.1.1 |
| autem? non commune est quod natura optimum fecit? | |
| sol omnibus lucet. luna innumerabilibus comitata si- | |
| deribus etiam feras ducit ad pabulum. quid aquis dici | |
| formosius potest? in publico tamen manant. solus | 5 |
| ergo amor furtum potius quam praemium erit? immo | |
| vero nolo habere bona nisi quibus populus inviderit. | |
| unus, et senex, non erit gravis; etiam cum voluerit | |
| aliquid sumere, opus anhelitu prodet.' haec ut infra | 2.1 |
| fiduciam posui fraudavique animum dissidentem, coe- | |
| pi somnum obruto tunicula capite mentiri. |