| sed repente quasi destruente fortuna constantiam | 100.3.1 |
| meam eiusmodi vox super constratum puppis conge- | |
| muit: 'ergo me derisit?' et haec quidem virilis et paene | 4.1 |
| auribus meis familiaris animum palpitantem percussit. | |
| ceterum eadem indignatione mulier lacerata ulterius | |
| excanduit et 'si quis deus manibus meis' inquit 'Gito- | |
| na imponeret, quam bene exulem exciperem'. uterque | 5.1 |
| nostrum tam inexpectato ictus sono amiserat sangui- | |
| nem. ego praecipue quasi somnio quodam turbulento | |
| circumactus diu vocem collegi tremebundisque mani- | |
| bus Eumolpi iam in soporem labentis laciniam duxi et | 5 |
| 'per fidem' inquam 'pater, cuius haec navis est, aut | |
| quos vehat dicere potes?' inquietatus ille moleste tulit | 6.1 |
| et 'hoc erat' inquit 'quod placuerat tibi, ut subter | |
| constratum navis occuparemus secretissimum locum, | |
| ne nos patereris requiescere? quid porro ad rem perti- | 7.1 |
| net, si dixero Licham Tarentinum esse dominum hu- | |
| iusce navigii, qui Tryphaenam exulem Tarentum fe- | |
| rat?' intremui post hoc fulmen attonitus, iuguloque | 101.1.1 |
| detecto 'aliquando' inquam 'totum me, Fortuna, vi- | |
| cisti'. nam Giton quidem super pectus meum positus | |
| diu animam egit. deinde ut effusus sudor utriusque | 2.1 |
| spiritum revocavit, comprehendi Eumolpi genua et | |
| 'miserere' inquam 'morientium, id est pro consortio | |
| studiorum commoda manum; mors venit, quae nisi | |
| per te <non> licet, potest esse pro munere'. inundatus | 3.1 |
| hac Eumolpus invidia iurat per deos deasque se neque | |
| scire quid acciderit nec ullum dolum malum consilio | |
| adhibuisse, sed mente simplicissima et vera fide in | |
| navigium comites induxisse, quo ipse iam pridem fue- | 5 |
| rit usurus. 'quae autem hic insidiae sunt' inquit 'aut | 4.1 |
| quis nobiscum Hannibal navigat? Lichas Tarentinus, | |
| homo verecundissimus et non tantum huius navigii | |
| dominus quod regit, sed fundorum etiam aliquot et | |
| familiae negotiantis, onus deferendum ad mercatum | 5 |
| conducit. hic est Cyclops ille et archipirata, cui vectu- | 5.1 |
| ram debemus; et praeter hunc Tryphaena, omnium | |
| feminarum formosissima, quae voluptatis causa huc | |
| atque illuc vectatur.' 'hi sunt' inquit Giton 'quos fugi- | 6.1 |
| mus' simulque raptim causas odiorum et instans peri- | |
| culum trepidanti Eumolpo exponit. confusus ille et | 7.1 |
| consilii egens iubet quemque suam sententiam prome- | |
| re et 'fingite' inquit 'nos antrum Cyclopis intrasse. | |
| quaerendum est aliquod effugium, nisi naufragium | |
| †ponimus† et omni nos periculo liberamus.' 'immo' | 8.1 |
| inquit Giton 'persuade gubernatori ut in aliquem por- | |
| tum navem deducat, non sine praemio scilicet, et affir- | |
| ma ei impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse. | |
| poteris hanc simulationem et vultus confusione et la- | 5 |
| crimis obumbrare, ut misericordia permotus guberna- | |
| tor indulgeat tibi.' negavit hoc Eumolpus fieri posse, | 9.1 |
| 'quia magna' inquit 'navigia portubus se curvatis insi- | |
| nuant, nec tam cito fratrem defecisse veri simile erit. | |
| accedit his quod forsitan Lichas officii causa visere | 10.1 |
| languentem desiderabit. vides quam valde nobis expe- | |
| diat ultro dominum ad fugientes accersere. sed finge | 11.1 |
| navem ab ingenti posse cursu deflecti et Licham non | |
| utique circumiturum aegrorum cubilia: quomodo | |
| possumus egredi nave, ut non conspiciamur a cunctis? | |
| opertis capitibus an nudis? opertis, et quis non dare | 5 |
| manum languentibus volet? nudis, et quid erit aliud | |
| quam se ipsos proscribere?' 'quin potius' inquam ego | 102.1.1 |
| 'ad temeritatem confugimus et per funem lapsi de- | |
| scendimus in scapham praecisoque vinculo reliqua | |
| fortunae committimus? nec ego in hoc periculum Eu- | 2.1 |
| molpon arcesso. quid enim attinet innocentem alieno | |
| periculo imponere? contentus sum, si nos descenden- | |
| tes adiuverit casus.' 'non imprudens' inquit 'consi- | 3.1 |
| lium' Eumolpos 'si aditum haberet. quis enim non | |
| euntes notabit? utique gubernator, qui pervigil nocte | |
| siderum quoque motus custodit. et utcumque imponi | 4.1 |
| vel <nil> dormienti posset, si per aliam partem navis | |
| fuga quaereretur: nunc per puppim, per ipsa guberna- | |
| cula delabendum est, a quorum regione funis descen- | |
| dit [qui scaphae custodiam tenet]. praeterea illud mi- | 5.1 |
| ror, Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam sta- | |
| tionis perpetuae interdiu noctuque iacere in scapha, | |
| nec posse inde custodem nisi aut caede expelli aut | |
| praecipitari viribus. quod an fieri possit interrogate | 6.1 |
| audaciam vestram. nam quod ad meum quidem comi- | |
| tatum attinet, nullum recuso periculum quod salutis | |
| spem ostendit. nam sine causa [quidem] spiritum tam- | 7.1 |
| quam rem vacuam impendere ne vos quidem existimo | |
| velle. videte numquid hoc placeat: ego vos in duas iam | 8.1 |
| pelles coniciam vinctosque loris inter vestimenta pro | |
| sarcinis habebo, apertis scilicet aliquatenus labris, qui- | |
| bus et spiritum recipere possitis et cibum. conclamabo | 9.1 |
| deinde nocte servos poenam graviorem timentes prae- | |
| cipitasse se in mare. deinde cum ventum fuerit in | |
| portum, sine ulla suspicione pro sarcinis vos efferam.' | |
| 'ita vero' inquam ego 'tamquam solidos alligaturus, | 10.1 |
| quibus non soleat venter iniuriam facere? an tamquam | |
| eos qui sternutare non soleamus nec stertere? an quia | |
| hoc genus furti semel [mea] feliciter cessit? sed finge | 11.1 |
| una die vinctos posse durare: quid ergo si diutius aut | |
| tranquillitas nos tenuerit aut adversa tempestas? quid | |
| facturi sumus? vestes quoque diutius vinctas ruga | 12.1 |
| consumit, et chartae alligatae mutant figuram. iuve- | |
| nes adhuc laboris expertes statuarum ritu patiemur | |
| pannos et vincla?' * | |
| 'adhuc aliquod iter salutis quaerendum est. inspicite | 13.1 |
| quod ego inveni. Eumolpus tamquam litterarum stu- | |
| diosus utique atramentum habet. hoc ergo remedio | |
| mutemus colores a capillis usque ad ungues. ita tam- | |
| quam servi Aethiopes et praesto tibi erimus sine tor- | 5 |
| mentorum iniuria hilares et permutato colore impone- | |
| mus inimicis.' 'quidni?' inquit Giton 'etiam circumci- | 14.1 |
| de nos, ut Iudaei videamur, et pertunde aures, ut | |
| imitemur Arabes, et increta facies, ut suos Gallia cives | |
| putet: tamquam hic solus color figuram possit perver- | |
| tere et non multa una oporteat consentiant, ut omni | 5 |
| ratione mendacium constet. puta infectam medicami- | 15.1 |
| ne faciem diutius durare posse; finge nec aquae asper- | |
| ginem imposituram aliquam corpori maculam nec ves- | |
| tem atramento adhaesuram, quod frequenter etiam | |
| non accersito ferrumine infigitur: age, numquid et | 5 |
| labra possumus tumore taeterrimo implere? numquid | |
| et crines calamistro convertere? numquid et frontes | |
| cicatricibus scindere? numquid et crura in orbem pan- | |
| dere? numquid et talos ad terram deducere? numquid | |
| <et> barbam peregrina ratione figurare? color arte | 10 |
| compositus inquinat corpus, non mutat. audite quid | 16.1 |
| timenti succurrerit: praeligemus vestibus capita et nos | |
| in profundum mergamus.' 'nec istud dii hominesque | 103.1.1 |
| patiantur' Eumolpus exclamat 'ut vos tam turpi exitu | |
| vitam finiatis. immo potius facite quod iubeo. mer- | |
| cennarius meus, ut ex novacula comperistis, tonsor | |
| est: hic continuo radat utriusque non solum capita sed | 5 |
| etiam supercilia. sequar ego frontes notans inscriptio- | 2.1 |
| ne sollerti, ut videamini stigmate esse puniti. ita eae- | |
| dem litterae et suspicionem declinabunt quaerentium | |
| et vultus umbra supplicii tegent.' |