| is qui nocte miserorum furtum deprehenderat, He- | 104.5.1 |
| sus nomine, subito proclamat: 'ergo illi [qui] sunt, qui | |
| nocte ad lunam radebantur pessimo medius fidius | |
| exemplo? audio enim non licere cuiquam mortalium | |
| in nave neque ungues neque capillos deponere nisi | 5 |
| cum pelago ventus irascitur'. excanduit Lichas hoc | 105.1.1 |
| sermone turbatus et 'itane' inquit 'capillos aliquis in | |
| nave praecidit, et hoc nocte intempesta? attrahite | |
| ocius nocentes in medium, ut sciam quorum capitibus | |
| debeat navigium lustrari'. 'ego' inquit Eumolpus 'hoc | 2.1 |
| iussi. nec in eodem futurus navigio auspicium mihi | |
| feci, sed quia [nocentes] horridos longosque habebant | |
| capillos, ne viderer de nave carcerem facere, iussi | |
| squalorem damnatis auferri; simul ut notae quoque | 5 |
| litterarum non obumbratae comarum praesidio totae | |
| ad oculos legentium acciderent. inter cetera apud | 3.1 |
| communem amicam consumpserunt pecuniam meam, | |
| a qua illos proxima nocte extraxi mero unguentisque | |
| perfusos. ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias | |
| olent' . . . | 5 |
| itaque ut tutela navis expiaretur, placuit quadrage- | 4.1 |
| nas utrique plagas imponi. nulla ergo fit mora: aggre- | |
| diuntur nos furentes nautae cum funibus temptantque | |
| vilissimo sanguine tutelam placare. et ego quidem tres | 5.1 |
| plagas Spartana nobilitate concoxi. ceterum Giton se- | |
| mel ictus tam valde exclamavit, ut Tryphaenae aures | |
| notissima voce repleret. non solum ergo <ea> turbata | 6.1 |
| est, sed ancillae etiam omnes familiari sono inductae | |
| ad vapulantem decurrunt. iam Giton mirabili forma | 7.1 |
| exarmaverat nautas coeperatque etiam sine voce sae- | |
| vientes rogare, cum ancillae pariter proclamant: 'Gi- | |
| ton est, Giton, inhibete crudelissimas manus; Giton | |
| est, domina, succurre'. deflectit aures Tryphaena iam | 8.1 |
| sua sponte credentes raptimque ad puerum devolat. | |
| Lichas, qui me optime noverat, tamquam et ipse vo- | 9.1 |
| cem audisset, accurrit et nec manus nec faciem meam | |
| consideravit, sed continuo ad inguina mea luminibus | |
| deflexis movit officiosam manum et 'salve' inquit 'En- | |
| colpi'. miretur nunc aliquis Ulixis nutricem post vice- | 10.1 |
| simum annum cicatricem invenisse originis indicem, | |
| cum homo prudentissimus confusis omnibus corporis | |
| indiciorumque lineamentis ad unicum fugitivi argu- | |
| mentum tam docte pervenerit. Tryphaena lacrimas | 11.1 |
| effudit decepta supplicio—vera enim stigmata crede- | |
| bat captivorum frontibus impressa—sciscitarique sub- | |
| missius coepit, quod ergastulum intercepisset erran- | |
| tes, aut cuius tam crudeles manus in hoc supplicium | 5 |
| durassent. meruisse quidem contumeliam aliquam fu- | |
| gitivos, quibus in odium bona sua venissent . . . | |
| concitatus iracundia prosiliit Lichas et 'o te' inquit | 106.1.1 |
| 'feminam simplicem, tamquam vulnera ferro praepa- | |
| rata litteras biberint. utinam quidem hac se inscriptio- | |
| ne frontis maculassent: haberemus nos extremum so- | |
| lacium. nunc mimicis artibus petiti sumus et adum- | 5 |
| brata inscriptione derisi'. |