| volebat Tryphaena misereri, quia non totam volup- | 106.2.1 |
| tatem perdiderat, sed Lichas memor adhuc uxoris cor- | |
| ruptae iniuriarumque, quas in Herculis porticu acce- | |
| perat, turbato vehementius vultu proclamat: 'deos im- | 3.1 |
| mortales rerum humanarum agere curam, puto, intel- | |
| lexisti, o Tryphaena. nam imprudentes noxios in nos- | |
| trum induxere navigium, et quid fecissent admonue- | |
| runt pari somniorum consensu. ita vide ut possit illis | 5 |
| ignosci, quos ad poenam ipse deus deduxit. quod ad | |
| me attinet, non sum crudelis, sed vereor ne quod | |
| remisero patiar'. tam superstitiosa oratione Tryphae- | 4.1 |
| na mutata negat se interpellare supplicium, immo ac- | |
| cedere etiam iustissimae ultioni. nec se minus grandi | |
| vexatam iniuria quam Licham, cuius pudoris dignitas | |
| in contione proscripta sit * | 5 |
| Eumolpus 'me, ut puto, hominem non ignotum, | 107.1.1 |
| elegerunt ad hoc officium [legatum] petieruntque ut se | |
| reconciliarem aliquando amicissimis. nisi forte putatis | 2.1 |
| iuvenes casu in has plagas incidisse, cum omnis vector | |
| nihil prius quaerat quam cuius se diligentiae credat. | |
| flectite ergo mentes satisfactione lenitas, et patimini | 3.1 |
| liberos homines ire sine iniuria quo destinant. saevi | 4.1 |
| quoque implacabilesque domini crudelitatem suam | |
| impediunt, si quando paenitentia fugitivos reduxit, et | |
| dediticiis hostibus parcimus. quid ultra petitis aut | 5.1 |
| quid vultis? in conspectu vestro supplices iacent iuve- | |
| nes, ingenui honesti, et quod utroque potentius est, | |
| familiaritate vobis aliquando coniuncti. si mehercules | 6.1 |
| intervertissent pecuniam vestram, si fidem proditione | |
| laesissent, satiari tamen potuissetis hac poena quam | |
| videtis. servitia ecce in frontibus cernitis et vultus | |
| ingenuos voluntaria poenarum lege proscriptos.' in- | 7.1 |
| terpellavit deprecationem [supplicis] Lichas et 'noli' | |
| inquit 'causam confundere, sed impone singulis mo- | |
| dum. ac primum omnium, si ultro venerunt, cur nu- | 8.1 |
| davere crinibus capita? vultum enim qui permutat, | |
| fraudem parat, non satisfactionem. deinde, si gratiam | 9.1 |
| te legato moliebantur, quid ita omnia fecisti, ut quos | |
| tuebaris absconderes? ex quo apparet casu incidisse | |
| noxios in plagas et te artem quaesisse, qua nostrae | |
| animadversionis impetum eluderes. nam quod invi- | 10.1 |
| diam facis nobis ingenuos honestosque clamando, vi- | |
| de ne deteriorem facias confidentia causam. quid de- | |
| bent laesi facere, ubi rei ad poenam confugiunt? at | 11.1 |
| enim amici fuerunt nostri: eo maiora meruerunt sup- | |
| plicia; nam qui ignotos laedit, latro appellatur, qui | |
| amicos, paulo minus quam parricida.' resolvit Eumol- | 12.1 |
| pos tam iniquam declamationem et 'intellego' inquit | |
| 'nihil magis obesse iuvenibus miseris quam quod noc- | |
| te deposuerunt capillos: hoc argumento incidisse in | |
| navem videntur, non venisse. quod velim tam candide | 13.1 |
| ad aures vestras perveniat quam simpliciter gestum | |
| est. voluerunt enim antequam conscenderent exonera- | |
| re capita molesto et supervacuo pondere, sed celerior | |
| ventus distulit curationis propositum. nec tamen pu- | 14.1 |
| taverunt ad rem pertinere, ubi inciperent quod placue- | |
| rat ut fieret, quia nec omen nec legem navigantium | |
| noverant.' 'quid' inquit Lichas 'attinuit supplices ra- | 15.1 |
| dere? nisi forte miserabiliores calvi solent esse. quam- | |
| quam quid attinet veritatem per interpretem quaerere? | |
| quid dicis tu, latro? quae [sola] salamandra supercilia | |
| tua exussit? cui deo crinem vovisti? pharmace, re- | 5 |
| sponde.' |