| obstupueram ego supplicii metu pavidus, nec quid | 108.1.1 |
| in re manifestissima dicerem inveniebam. turbatus et | |
| deformis . . . praeter spoliati capitis dedecus superci- | |
| liorum etiam aequalis cum fronte calvities, ut nihil nec | |
| facere deceret nec dicere. ut vero spongia uda facies | 2.1 |
| plorantis detersa est et liquefactum per totum os atra- | |
| mentum omnia scilicet lineamenta fuliginea nube con- | |
| fudit, in odium se ira convertit. . . . negat Eumolpus | 3.1 |
| passurum se, ut quisquam ingenuos contra fas legem- | |
| que contaminet, interpellatque saevientium minas non | |
| solum voce sed etiam manibus. aderat interpellanti | 4.1 |
| mercennarius comes et unus alterque infirmissimus | |
| vector, solacia magis litis quam virium auxilia. nec | 5.1 |
| quicquam pro me deprecabar, sed intentans in oculos | |
| Tryphaenae manus usurum me viribus meis clara libe- | |
| raque voce clamavi, ni abstineret a Gitone iniuriam | |
| mulier damnata et in toto navigio sola verberanda. | 5 |
| accenditur audacia mea iratior Lichas, indignaturque | 6.1 |
| quod ego relicta mea causa tantum pro alio clamo. nec | 7.1 |
| minus Tryphaena contumelia saevit accensa totiusque | |
| navigii turbam diducit in partes. hinc mercennarius | 8.1 |
| [tonsor] ferramenta sua nobis et ipse armatus distri- | |
| buit, illinc Tryphaenae familia nudas expedit manus, | |
| ac ne ancillarum quidem clamor aciem destituit, uno | |
| tantum gubernatore relicturum se navis ministerium | 5 |
| denuntiante, si non desinat rabies libidine perditorum | |
| collecta. nihilo minus tamen perseverat dimicantium | 9.1 |
| furor, illis pro ultione, nobis pro vita pugnantibus. | |
| multi ergo utrimque sine morte labuntur, plures | |
| cruenti vulneribus referunt veluti ex proelio pedem, | |
| nec tamen cuiusquam ira laxatur. tunc fortissimus | 10.1 |
| Giton ad virilia sua admovit novaculam infestam, mi- | |
| natus se abscisurum tot miseriarum causam, inhibuit- | |
| que Tryphaena tam grande facinus non dissimulata | |
| missione. saepius ego cultrum tonsorium super iugu- | 11.1 |
| lum meum posui, non magis me occisurus, quam | |
| Giton quod minabatur facturus. audacius tamen ille | |
| tragoediam implebat, quia sciebat se illam habere no- | |
| vaculam, qua iam sibi cervicem praeciderat. stante | 12.1 |
| ergo utraque acie, cum appareret futurum non tralati- | |
| cium bellum, aegre expugnavit gubernator, ut caduce- | |
| atoris more Tryphaena indutias faceret. data ergo ac- | 13.1 |
| ceptaque ex more patrio fide protendit ramum oleae a | |
| tutela navigii raptum, atque in colloquium venire ausa | |
| 'quis furor' exclamat 'pacem convertit in arma? | 14.1 |
| quid nostrae meruere manus? non Troius heros | |
| hac in classe vehit decepti pignus Atridae, | |
| nec Medea furens fraterno sanguine pugnat. | |
| sed contemptus amor vires habet. ei mihi, fata | 5 |
| hos inter fluctus quis raptis evocat armis? | |
| cui non est mors una satis? ne vincite pontum | |
| gurgitibusque feris alios immittite fluctus.' |