haec ut turbato clamore mulier effudit, haesit pau- 109.1.1
lisper acies, revocataeque ad pacem manus intermisere
bellum. utitur paenitentiae occasione dux Eumolpos
et castigato ante vehementissime Licha tabulas foede-
ris signat, quis haec formula erat: 'ex tui animi senten- 2.1
tia, ut tu, Tryphaena, neque iniuriam tibi factam a
Gitone quereris, neque si quid ante hunc diem factum
est obicies vindicabisve aut ullo alio genere persequen-
dum curabis; ut tu nihil imperabis puero repugnanti, 5
non amplexum, non osculum, non coitum venere
constrictum, nisi pro qua re praesentes numeraveris
denarios centum. item, Licha, ex tui animi sententia, 3.1
ut tu Encolpion nec verbo contumelioso insequeris
nec vultu, neque quaeres ubi nocte dormiat, aut [si
quaesieris] pro singulis iniuriis numerabis praesentes
denarios ducenos.' in haec verba foederibus composi- 4.1
tis arma deponimus, et ne residua in animis etiam
post iusiurandum ira remaneret, praeterita aboleri
osculis placet. exhortantibus universis odia detumes- 5.1
cunt, epulaeque ad certamen prolatae conciliant hilari-
tate concordiam. exsonat ergo cantibus totum navi- 6.1
gium, et quia repentina tranquillitas intermiserat cur-
sum, alius exultantes quaerebat fuscina pisces, alius
hamis blandientibus convellebat praedam repugnan-
tem. ecce etiam per antemnam pelagiae consederant 7.1
volucres, quas textis harundinibus peritus artifex teti-
git; illae viscatis illigatae viminibus deferebantur ad
manus. tollebat plumas aura volitantes, pinnasque per
maria inanis spuma torquebat. 5