| 'matrona quaedam Ephesi tam notae erat pudici- | 111.1.1 |
| tiae, ut vicinarum quoque gentium feminas ad specta- | |
| culum sui evocaret. haec ergo cum virum extulisset, | 2.1 |
| non contenta vulgari more funus passis prosequi crini- | |
| bus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae | |
| plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunc- | |
| tum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus | 5 |
| custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit. sic | 3.1 |
| afflictantem se ac mortem inedia persequentem non | |
| parentes potuerunt abducere, non propinqui; magis- | |
| tratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singula- | |
| ris exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine | 5 |
| alimento trahebat. assidebat aegrae fidissima ancilla, | 4.1 |
| simulque et lacrimas commodabat lugenti et quotiens- | |
| cumque defecerat positum in monumento lumen re- | |
| novabat. una igitur in tota civitate fabula erat, solum | 5.1 |
| illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum | |
| omnis ordinis homines confitebantur, cum interim | |
| imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi se- | |
| cundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona | 5 |
| deflebat. proxima ergo nocte cum miles, qui cruces | 6.1 |
| asservabat ne quis ad sepulturam corpus detraheret, | |
| notasset sibi [et] lumen inter monumenta clarius ful- | |
| gens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis huma- | |
| nae concupiit scire quis aut quid faceret. descendit | 7.1 |
| igitur in conditorium, visaque pulcherrima muliere | |
| primo quasi quodam monstro infernisque imaginibus | |
| turbatus substitit. deinde ut et corpus iacentis conspe- | 8.1 |
| xit et lacrimas consideravit faciemque unguibus sec- | |
| tam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti | |
| non posse feminam pati, attulit in monumentum ce- | |
| nulam suam coepitque hortari lugentem ne persevera- | 5 |
| ret in dolore supervacuo ac nihil profuturo gemitu | |
| pectus diduceret: omnium eundem esse exitum [sed] | |
| et idem domicilium, et cetera quibus exulceratae men- | |
| tes ad sanitatem revocantur. at illa ignota consolatione | 9.1 |
| percussa laceravit vehementius pectus ruptosque cri- | |
| nes super corpus iacentis imposuit. non recessit tamen | 10.1 |
| miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulier- | |
| culae cibum, donec ancilla vini [certum ab eo] odore | |
| corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem invi- | |
| tantis victam manum, deinde refecta potione et cibo | 5 |
| expugnare dominae pertinaciam coepit et "quid prod- | 11.1 |
| erit" inquit "hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te | |
| vivam sepelieris, si antequam fata poscant, indemna- | |
| tum spiritum effuderis? | |
| id cinerem aut manes credis sentire sepultos? | 12.1 |
| vis tu reviviscere? vis discusso muliebri errore, quam | |
| diu licuerit, lucis commodis frui? ipsum te iacentis | |
| corpus admonere debet ut vivas." nemo invitus audit, | 13.1 |
| cum cogitur aut cibum sumere aut vivere. itaque mu- | |
| lier aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangi | |
| pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo | |
| quam ancilla quae prior victa est. ceterum scitis quid | 112.1.1 |
| plerumque soleat temptare humanam satietatem. qui- | |
| bus blanditiis impetraverat miles ut matrona vellet | |
| vivere, isdem etiam pudicitiam eius aggressus est. nec | 2.1 |
| deformis aut infacundus iuvenis castae videbatur, con- | |
| ciliante gratiam ancilla ac subinde dicente: | |
| "placitone etiam pugnabis amori? | |
| [nec venit in mentem, quorum consederis arvis?]" | 5 |
| quid diutius moror? ne hanc quidem partem corporis | |
| mulier abstinuit, victorque miles utrumque persuasit. | |
| iacuerunt ergo una non tantum illa nocte qua nuptias | 3.1 |
| fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis | |
| videlicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis igno- | |
| tisque ad monumentum venisset, putaret expirasse su- | |
| per corpus viri pudicissimam uxorem. ceterum delec- | 4.1 |
| tatus miles et forma mulieris et secreto, quicquid boni | |
| per facultates poterat coemebat et prima statim nocte | |
| in monumentum ferebat. itaque unius cruciarii paren- | 5.1 |
| tes ut viderunt laxatam custodiam, detraxere nocte | |
| pendentem supremoque mandaverunt officio. at miles | 6.1 |
| circumscriptus dum desidet, ut postero die vidit unam | |
| sine cadavere crucem, veritus supplicium, mulieri | |
| quid accidisset exponit: nec se expectaturum iudicis | |
| sententiam, sed gladio ius dicturum ignaviae suae. | 5 |
| commodaret modo illa perituro locum et fatale condi- | |
| torium <commune> familiari ac viro faceret. mulier | 7.1 |
| non minus misericors quam pudica "nec istud" inquit | |
| "dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissi- | |
| morum hominum duo funera spectem. malo mor- | |
| tuum impendere quam vivum occidere." secundum | 8.1 |
| hanc orationem iubet ex arca corpus mariti sui tolli | |
| atque illi quae vacabat cruci affigi. usus est miles inge- | |
| nio prudentissimae feminae, posteroque die populus | |
| miratus est qua ratione mortuus isset in crucem.' | 5 |