| risu excepere fabulam nautae, [et] erubescente non | 113.1.1 |
| mediocriter Tryphaena vultumque suum super cervi- | |
| cem Gitonis amabiliter ponente. at non Lichas risit, | 2.1 |
| sed iratum commovens caput 'si iustus' inquit 'impe- | |
| rator fuisset, debuit patris familiae corpus in monu- | |
| mentum referre, mulierem affigere cruci'. | |
| non dubie redierat in animum Hedyle expilatumque | 3.1 |
| libidinosa migratione navigium. sed nec foederis verba | 4.1 |
| permittebant meminisse, nec hilaritas, quae occupave- | |
| rat mentes, dabat iracundiae locum. ceterum Try- | 5.1 |
| phaena in gremio Gitonis posita modo implebat oscu- | |
| lis pectus, interdum concinnabat spoliatum crinibus | |
| vultum. ego maestus et impatiens foederis novi non | 6.1 |
| cibum, non potionem capiebam, sed obliquis truci- | |
| busque oculis utrumque spectabam. omnia me oscula | 7.1 |
| vulnerabant, omnes blanditiae, quascumque mulier | |
| libidinosa fingebat. nec tamen adhuc sciebam utrum | |
| magis puero irascerer, quod amicam mihi auferret, an | |
| amicae, quod puerum corrumperet: utraque inimicis- | 5 |
| sima oculis meis et captivitate praeterita tristiora. ac- | 8.1 |
| cedebat huc quod neque Tryphaena me alloquebatur | |
| tamquam familiarem et aliquando gratum sibi amato- | |
| rem, nec Giton me aut tralaticia propinatione dignum | |
| iudicabat aut, quod minimum est, sermone communi | 5 |
| vocabat, credo, veritus ne inter initia coeuntis gratiae | |
| recentem cicatricem rescinderet. inundavere pectus la- | 9.1 |
| crimae dolore paratae, gemitusque suspirio tectus ani- | |
| mam paene submovit * | |
| in partem voluptatis temptabat admitti, nec domini | 10.1 |
| supercilium induebat, sed amici quaerebat obsequium * | |
| Ancilla Tryphaenae {⁴¹ad Encolpium}⁴¹ 'si quid ingenui | 11.1 |
| sanguinis habes, non pluris illum facies quam scor- | |
| tum. si vir fueris, non ibis ad spintriam' * | |
| me nihil magis pudebat quam ne Eumolpus sensis- | 12.1 |
| set, quicquid illud fuerat, et homo dicacissimus carmi- | |
| nibus vindicaret * | |
| iurat Eumolpus verbis conceptissimis * | 13.1 |