| dum haec taliaque iactamus, inhorruit mare nubes- | 114.1.1 |
| que undique adductae obruere tenebris diem. discur- | |
| runt nautae ad officia trepidantes velaque tempestati | |
| subducunt. sed nec certus fluctus ventus impulerat, | 2.1 |
| nec quo destinaret cursum gubernator sciebat. †Sici- | 3.1 |
| liam modo ventus dabat†, saepissime [in oram] Italici | |
| litoris aquilo possessor convertebat huc illuc obno- | |
| xiam ratem, et quod omnibus procellis periculosius | |
| erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresse- | 5 |
| rant, ut ne proram quidem totam gubernator videret. | |
| itaque hercules postquam * manifesta convaluit, Li- | 4.1 |
| chas trepidans ad me supinas porrigit manus et 'tu' | 5.1 |
| inquit 'Encolpi, succurre periclitantibus, id est vestem | |
| illam divinam sistrumque redde navigio. per fidem, | |
| miserere, quemadmodum quidem soles'. | |
| et illum quidem vociferantem in mare ventus excus- | 6.1 |
| sit, repetitumque infesto gurgite procella circumegit | |
| atque hausit. Tryphaenam autem prope iam <exani- | 7.1 |
| matam> fidelissimi rapuerunt servi, scaphaeque impo- | |
| sitam cum maxima sarcinarum parte abduxere certissi- | |
| mae morti . . . | |
| applicitus cum clamore flevi et 'hoc' inquam 'a diis | 8.1 |
| meruimus, ut nos sola morte coniungerent. sed non | |
| crudelis fortuna concedit. ecce iam ratem fluctus ever- | 9.1 |
| tet, ecce iam amplexus amantium iratum dividet mare. | |
| igitur, si vere Encolpion dilexisti, da oscula, dum | |
| licet, ultimum hoc gaudium fatis properantibus rape'. | |
| haec ut ego dixi, Giton vestem deposuit, meaque tuni- | 10.1 |
| ca contectus exeruit ad osculum caput. et ne sic cohae- | |
| rentes malignior fluctus distraheret, utrumque zona | |
| circumvenienti praecinxit et 'si nihil aliud, certe diu- | 11.1 |
| tius' inquit 'iuncta nos mors feret, vel si voluerit <ma- | |
| re> misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens | |
| aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ulti- | |
| mum est iratis etiam fluctibus, imprudens harena | 5 |
| componet'. patior ego vinculum extremum, et veluti | 12.1 |
| lecto funebri aptatus expecto mortem iam non moles- | |
| tam. peragit interim tempestas mandata fatorum om- | 13.1 |
| nesque reliquias navis expugnat. non arbor erat relic- | |
| ta, non gubernacula, non funis aut remus, sed quasi | |
| rudis atque infecta materies ibat cum fluctibus * | |
| procurrere piscatores parvulis expediti navigiis ad | 14.1 |
| praedam rapiendam. deinde ut aliquos viderunt qui | |
| suas opes defenderent, mutaverunt crudelitatem in | |
| auxilium * |