| audimus murmur insolitum et sub diaeta magistri | 115.1.1 |
| quasi cupientis exire beluae gemitum. persecuti igitur | 2.1 |
| sonum invenimus Eumolpum sedentem membranae- | |
| que ingenti versus ingerentem. mirati ergo quod illi | 3.1 |
| vacaret in vicinia mortis poema facere, extrahimus | |
| clamantem iubemusque bonam habere mentem. at ille | 4.1 |
| interpellatus excanduit et 'sinite me' inquit 'senten- | |
| tiam explere; laborat carmen in fine'. inicio ego phre- | 5.1 |
| netico manum iubeoque Gitona accedere et in terram | |
| trahere poetam mugientem * | |
| hoc opere tandem elaborato casam piscatoriam sub- | 6.1 |
| imus maerentes, cibisque naufragio corruptis utcum- | |
| que curati tristissimam exegimus noctem. postero die | 7.1 |
| cum poneremus consilium cui nos regioni credere- | |
| mus, repente video corpus humanum circumactum | |
| levi vertice ad litus deferri. substiti ergo tristis coepi- | 8.1 |
| que umentibus oculis maris fidem inspicere et 'hunc | 9.1 |
| forsitan' proclamo 'in aliqua parte terrarum secura | |
| expectat uxor, forsitan ignarus tempestatis filius aut | |
| pater; utique reliquit aliquem, cui proficiscens oscu- | |
| lum dedit. haec sunt consilia mortalium, haec vota | 10.1 |
| [magnarum cogitationum]. en homo quemadmodum | |
| natat.' adhuc tamquam ignotum deflebam, cum invio- | 11.1 |
| latum os fluctus convertit in terram, agnovique terri- | |
| bilem paulo ante et implacabilem Licham pedibus | |
| meis paene subiectum. non tenui igitur diutius lacri- | 12.1 |
| mas, immo percussi semel iterumque manibus pectus | |
| et 'ubi nunc est' inquam 'iracundia tua, ubi impotentia | |
| tua? nempe piscibus beluisque expositus es, et qui | 13.1 |
| paulo ante iactabas vires imperii tui, de tam magna | |
| nave ne tabulam quidem naufragus habes. ite nunc | 14.1 |
| mortales, et magnis cogitationibus pectora implete. ite | |
| cauti, et opes fraudibus captas per mille annos dispo- | |
| nite. nempe hic proxima luce patrimonii sui rationes | 15.1 |
| inspexit, nempe diem etiam, quo venturus esset in | |
| patriam, animo suo fixit. dii deaeque, quam longe a | |
| destinatione sua iacet. sed non sola mortalibus maria | 16.1 |
| hanc fidem praestant. illum bellantem arma deci- | |
| piunt, illum diis vota reddentem penatium suorum | |
| ruina sepelit. ille vehiculo lapsus properantem spiri- | |
| tum excussit, cibus avidum strangulavit, abstinentem | 5 |
| frugalitas. si bene calculum ponas, ubique naufragium | |
| est. at enim fluctibus obruto non contingit sepultura. | 17.1 |
| tamquam intersit, periturum corpus quae ratio con- | |
| sumat, ignis an fluctus an mora. quicquid feceris, | 18.1 |
| omnia haec eodem ventura sunt. ferae tamen corpus | |
| lacerabunt. tamquam melius ignis accipiat; immo hanc | |
| poenam gravissimam credimus, ubi servis irascimur. | |
| quae ergo dementia est, omnia facere, ne quid de | 19.1 |
| nobis relinquat sepultura?' * |