| et Licham quidem rogus inimicis collatus manibus | 115.20.1 |
| adolebat. Eumolpus autem dum epigramma mortuo | |
| facit, oculos ad arcessendos sensus longius mittit * | |
| hoc peracto libenter officio destinatum carpimus | 116.1.1 |
| iter ac momento temporis in montem sudantes con- | |
| scendimus, ex quo haud procul impositum arce sub- | |
| limi oppidum cernimus. nec quod esset sciebamus | 2.1 |
| errantes, donec a vilico quodam Crotona esse cogno- | |
| vimus, urbem antiquissimam et aliquando Italiae pri- | |
| mam. cum deinde diligentius exploraremus qui homi- | 3.1 |
| nes inhabitarent nobile solum quodve genus negotia- | |
| tionis praecipue probarent post attritas bellis frequen- | |
| tibus opes, 'o mi' inquit 'hospites, si negotiatores | 4.1 |
| estis, mutate propositum aliudque vitae praesidium | |
| quaerite. sin autem urbanioris notae homines sustine- | 5.1 |
| tis semper mentiri, recta ad lucrum curritis. in hac | 6.1 |
| enim urbe non litterarum studia celebrantur, non elo- | |
| quentia locum habet, non frugalitas sanctique mores | |
| laudibus ad fructum perveniunt, sed quoscumque ho- | |
| mines in hac urbe videritis, scitote in duas partes esse | 5 |
| divisos. nam aut captantur aut captant. in hac urbe | 7.1 |
| nemo liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, | |
| non ad cenas, non ad spectacula admittitur, sed omni- | |
| bus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. | |
| qui vero nec uxorem umquam duxerunt nec proximas | 8.1 |
| necessitudines habent, ad summos honores perve- | |
| niunt, id est soli militares, soli fortissimi atque etiam | |
| innocentes habentur. adibitis' inquit 'oppidum tam- | 9.1 |
| quam in pestilentia campos, in quibus nihil aliud est | |
| nisi cadavera quae lacerantur aut corvi qui lacerant' * |