| prudentior Eumolpus convertit ad novitatem rei | 117.1.1 |
| mentem genusque divinationis sibi non displicere con- | |
| fessus est. iocari ego senem poetica levitate credebam, | 2.1 |
| cum ille 'utinam quidem sufficeret largior scaena, id | |
| est vestis humanior, instrumentum lautius quod prae- | |
| beret mendacio fidem: non mehercules rapinam istam | |
| differrem, sed continuo vos ad magnas opes ducerem. | 5 |
| atquin promitto' . . . | 3.1 |
| quicquid exigeret, dummodo placeret vestis, rapi- | |
| nae comes, et quicquid Lycurgi villa grassantibus | |
| praebuisset. nam nummos in praesentem usum deum | |
| matrem pro fide sua reddituram . . . | 5 |
| 'quid ergo' inquit Eumolpus 'cessamus mimum | 4.1 |
| componere? facite ergo me dominum, si negotiatio | |
| placet.' nemo ausus est artem damnare nihil auferen- | 5.1 |
| tem. itaque ut duraret inter omnes tutum mendacium, | |
| in verba Eumolpi sacramentum iuravimus: uri, vinci- | |
| ri, verberari ferroque necari, et quicquid aliud Eumol- | |
| pus iussisset. tamquam legitimi gladiatores domino | 5 |
| corpora animasque religiosissime addicimus. post per- | 6.1 |
| actum sacramentum serviliter ficti dominum consalu- | |
| tamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condisci- | |
| mus, iuvenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de | |
| civitate sua miserrimum senem exisse, ne aut clientes | 5 |
| sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam | |
| lacrimarum cerneret. accessisse huic tristitiae proxi- | 7.1 |
| mum naufragium, quo amplius vicies sestertium ami- | |
| serit; nec illum iactura moveri, sed destitutum minis- | |
| terio non agnoscere dignitatem suam. praeterea habe- | 8.1 |
| re in Africa trecenties sestertium fundis nominibusque | |
| depositum; nam familiam quidem tam magnam per | |
| agros Numidiae esse sparsam, ut possit vel Carthagi- | |
| nem capere. secundum hanc formulam imperamus | 9.1 |
| Eumolpo ut plurimum tussiat, ut sit <modo astrictio- | |
| ris> modo solutioris stomachi cibosque omnes palam | |
| damnet; loquatur aurum et argentum fundosque men- | |
| daces et perpetuam terrarum sterilitatem; sedeat prae- | 10.1 |
| terea quotidie ad rationes tabulasque testamenti omni- | |
| bus <mensibus> renovet. et ne quid scaenae deesset, | |
| quotienscumque aliquem nostrum vocare temptasset, | |
| alium pro alio vocaret, ut facile appareret dominum | 5 |
| etiam eorum meminisse qui praesentes non essent. | |
| his ita ordinatis, 'quod bene feliciterque eveniret' | 11.1 |
| precati deos viam ingredimur. sed neque Giton sub | |
| insolito fasce durabat, et mercennarius Corax, detrac- | |
| tator ministerii, posita frequentius sarcina male dice- | |
| bat properantibus affirmabatque se aut proiecturum | 5 |
| sarcinas aut cum onere fugiturum. 'quid vos' inquit | 12.1 |
| 'iumentum me putatis esse aut lapidariam navem? ho- | |
| minis operas locavi, non caballi. nec minus liber sum | |
| quam vos, etiam si pauperem pater me reliquit.' nec | |
| contentus maledictis tollebat subinde altius pedem et | 5 |
| strepitu obsceno simul atque odore viam implebat. | |
| ridebat contumaciam Giton et singulos crepitus eius | 13.1 |
| pari clamore prosequebatur * |