'multos', inquit Eumolpus 'o iuvenes, carmen de- 118.1.1
cepit. nam ut quisque versum pedibus instruxit sen-
sumque teneriore verborum ambitu intexuit, putavit
se continuo in Heliconem venisse. sic forensibus 2.1
ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquilli-
tatem tamquam ad portum feliciorem refugerunt, cre-
dentes facilius poema extrui posse quam controver-
siam sententiolis vibrantibus pictam. ceterum neque 3.1
generosior spiritus vanitatem amat, neque concipere
aut edere partum mens potest nisi ingenti flumine
litterarum inundata. refugiendum est ab omni verbo- 4.1
rum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe
semotae, ut fiat "odi profanum vulgus et arceo". prae- 5.1
terea curandum est ne sententiae emineant extra cor-
pus orationis expressae, sed intexto vestibus colore
niteant. Homerus testis et lyrici Romanusque Vergi-
lius et Horatii curiosa felicitas. ceteri enim aut non 5
viderunt viam qua iretur ad carmen, aut visam timue-
runt calcare. ecce belli civilis ingens opus quisquis 6.1
attigerit nisi plenus litteris, sub onere labetur. non
enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod
longe melius historici faciunt, sed per ambages deo-
rumque ministeria et fabulosum sententiarum †tor- 5
mentum† praecipitandus est liber spiritus, ut potius
furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae
orationis sub testibus fides: tamquam, si placet, hic
impetus, etiam si nondum recepit ultimam manum' *