'orbem iam totum victor Romanus habebat,
|
119.1.1
|
qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque.
|
|
nec satiatus erat. gravidis freta pulsa carinis
|
|
iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra,
|
|
si qua foret tellus, fulvum quae mitteret aurum,
|
5
|
hostis erat, fatisque in tristia bella paratis
|
|
quaerebantur opes. non vulgo nota placebant
|
|
gaudia, non usu plebeio trita voluptas.
|
|
aes Ephyre †cum† laudabat miles; in ima
|
|
quaesitus tellure nitor certaverat ostro;
|
10
|
hinc Numidae †accusatius†, illinc nova vellera Seres,
|
|
atque Arabum populus sua despoliaverat arva.
|
|
ecce aliae clades et laesae vulnera pacis.
|
|
quaeritur in silvis Tauri fera, et ultimus Hammon
|
|
Afrorum excutitur, ne desit belua dente
|
15
|
ad mortes pretiosa; fremens premit advena classes
|
|
tigris et aerata gradiens vectatur in aula,
|
|
ut bibat humanum populo plaudente cruorem.
|
|
heu, pudet effari perituraque prodere fata:
|
|
Persarum ritu male pubescentibus annis
|
20
|
surripuere viros exsectaque viscera ferro
|
|
in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi
|
|
circumscripta mora properantes differat annos . . .
|
|
quaerit se natura nec invenit. omnibus ergo
|
|
scorta placent fractique enervi corpore gressus
|
25
|
et laxi crines et tot nova nomina vestis,
|
|
quaeque virum quaerunt. ecce Afris eruta terris
|
|
citrea mensa greges servorum ostrumque renidens
|
|
ponitur ac maculis imitatur vilius aurum,
|
|
quae sensum trahat. hoc sterile ac male nobile lignum
|
30
|
turba sepulta mero circum venit, omniaque orbis
|
|
praemia correptis miles vagus esurit armis.
|
|
ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus
|
|
ad mensam vivus perducitur, atque Lucrinis
|
|
eruta litoribus vendunt conchylia cenas,
|
35
|
ut renovent per damna famem. iam Phasidos unda
|
|
orbata est avibus, mutoque in litore tantum
|
|
solae desertis adspirant frondibus aurae.
|
|
nec minor in campo furor est, emptique Quirites
|
|
ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt.
|
40
|
venalis populus, venalis curia patrum,
|
|
est favor in pretio. senibus quoque libera virtus
|
|
exciderat, sparsisque opibus conversa potestas,
|
|
ipsaque maiestas auro corrupta iacebat.
|
|
pellitur a populo victus Cato; tristior ille est,
|
45
|
qui vicit, fascesque pudet rapuisse Catoni.
|
|
[namque hoc dedecoris populo morumque ruina]
|
|
non homo pulsus erat, sed in uno victa potestas
|
|
Romanumque decus. quare tam perdita Roma
|
|
ipsa sui merces erat et sine vindice praeda.
|
50
|
praeterea gemino deprensam gurgite plebem
|
|
faenoris ingluvies ususque exederat aeris.
|
|
nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus,
|
|
sed veluti tabes tacitis concepta medullis
|
|
intra membra furens curis latrantibus errat.
|
55
|
arma placent miseris, detritaque commoda luxu
|
|
vulneribus reparantur. inops audacia tuta est.
|
|
hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem
|
|
quae poterant artes sana ratione movere,
|
|
ni furor et bellum ferroque excita libido?
|
60
|