| haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram | 121.1.100 |
| conatus rupto tellurem solvit hiatu. | |
| tunc Fortuna levi defudit pectore voces: | |
| "o genitor, cui Cocyti penetralia parent, | |
| si modo vera mihi fas est impune profari, | |
| vota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat | 105 |
| pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas. | |
| omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi | |
| muneribusque meis irascor. destruet istas | |
| idem, qui posuit, moles deus. et mihi cordi | |
| quippe cremare viros et sanguine pascere luxum. | 110 |
| cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos | |
| Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae | |
| et Libyae; cerno tua, Nile, gementia claustra | 114 |
| Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes. | 115 |
| iam fragor armorum trepidantes personat aures. | 113 |
| pande, age, terrarum sitientia regna tuarum | 116 |
| atque animas accerse novas. vix navita Porthmeus | |
| sufficiet simulacra virum traducere cumba; | |
| classe opus est. tuque ingenti satiare ruina, | |
| pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande: | 120 |
| ad Stygios manes laceratus ducitur orbis." |