| ergo tanta lues divum quoque numina vicit, | 124.1.245 |
| consensitque fugae caeli timor. ecce per orbem | |
| mitis turba deum terras exosa furentes | |
| deserit atque hominum damnatum avertitur agmen. | |
| Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos | |
| abscondit galea victum caput atque relicto | 250 |
| orbe fugax Ditis petit implacabile regnum. | |
| huic comes it submissa Fides et crine soluto | |
| Iustitia ac maerens lacera Concordia palla. | |
| at contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit, | |
| emergit late Ditis chorus, horrida Erinys | 255 |
| et Bellona minax facibusque armata Megaera | |
| Letumque Insidiaeque et lurida Mortis imago. | |
| quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis, | |
| sanguineum late tollit caput oraque mille | |
| vulneribus confossa cruenta casside velat; | 260 |
| haeret detritus laevae Mavortius umbo | |
| innumerabilibus telis gravis, atque flagranti | |
| stipite dextra minax terris incendia portat. | |
| sentit terra deos mutataque sidera pondus | |
| quaesivere suum; namque omnis regia caeli | 265 |
| in partes diducta ruit. primumque Dione | |
| Caesaris arma sui ducit, comes additur illi | |
| Pallas et ingentem quatiens Mavortius hastam. | |
| Magnum cum Phoebo soror et Cyllenia proles | |
| excipit ac totis similis Tirynthius actis. | 270 |
| intremuere tubae ac scisso Discordia crine | |
| extulit ad superos Stygium caput. huius in ore | |
| concretus sanguis, contusaque lumina flebant, | |
| stabant aerati scabra rubigine dentes, | |
| tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, | 275 |
| atque inter torto laceratam pectore vestem | |
| sanguineam tremula quatiebat lampada dextra. | |
| haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit, | |
| alta petit gradiens iuga nobilis Appennini, | |
| unde omnes terras atque omnia litora posset | 280 |
| aspicere ac toto fluitantes orbe catervas, | |
| atque has erumpit furibundo pectore voces: | |
| "sumite nunc, gentes, accensis mentibus arma, | |
| sumite et in medias immittite lampadas urbes. | |
| vincetur, quicumque latet; non femina cesset, | 285 |
| non puer aut aevo iam desolata senectus; | |
| ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent. | |
| tu legem, Marcelle, tene. tu concute plebem, | |
| Curio. tu fortem ne supprime, Lentule, Martem. | |
| quid porro tu, dive, tuis cunctaris in armis, | 290 |
| non frangis portas, non muris oppida solvis | |
| thesaurosque rapis? nescis tu, Magne, tueri | |
| Romanas arces? Epidamni moenia quaere | |
| Thessalicosque sinus humano sanguine tingue." | |
| factum est in terris, quicquid Discordia iussit.' | 295 |
| cum haec Eumolpos ingenti volubilitate verborum | 2.1 |
| effudisset, tandem Crotona intravimus. ubi quidem | |
| parvo deversorio refecti, postero die amplioris fortu- | |
| nae domum quaerentes incidimus in turbam heredipe- | |
| tarum sciscitantium quod genus hominum aut unde | 5 |
| veniremus. ex praescripto ergo consilii communis | 3.1 |
| exaggerata verborum volubilitate, unde aut qui esse- | |
| mus, haud dubie credentibus indicavimus. qui statim | |
| opes suas summo cum certamine in Eumolpum con- | |
| gesserunt . . . | 5 |
| certatim omnes heredipetae muneribus gratiam Eu- | 4.1 |
| molpi sollicitant * |