Arbor ipsa in Europae citeriore caelo, quod a Ce- 15.119.1
rauniis montibus incipit, primum Ce<r>ceis in Elpenoris tu-
mulo visa traditur Graecumque ei nomen remanet, quo
peregrinam esse apparet. fuit, ubi nunc Roma est, iam cum
conderetur; quippe ita traditur, myrtea verbena Romanos 5
Sabinosque, cum propter raptas virgines dimicare voluissent,
depositis armis purgatos in eo loco qui nunc signa Veneris
Cluacinae habet; cluere enim antiqui purgare dicebant. et 120.1
in ea quoque arbore suffimenti genus habetur, ideo tum
electa, quoniam coniunctioni et huic arbori Venus praeest,
haud scio an prima etiam omnium in locis publicis Romae
sata, fatidico quidem et memorabili augurio. inter anti- 5
quissima namque delubra habetur Quirini, hoc est ipsius
Romuli. in eo sacrae fuere myrti duae ante aedem ipsam
per longum tempus, altera patricia appellata, altera plebeia.
patricia multis annis praevaluit exuberans ac laeta; quam- 121.1
diu senatus quoque floruit, illa ingens, plebeia retorrida ac
squalida. quae postquam evaluit flavescente patricia, a Mar-
sico bello languida auctoritas patrum facta est ac paulatim
in sterilitatem emarcuit maiestas. quin et ara vetus fuit 5
Veneri Myrteae, quam nunc M<u>rciam vocant.